A Genealogy of David
1Ch 2:1 filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda Isachar et Zabulon
1Ch 2:2 Dan Ioseph Beniamin Nepthali Gad Aser
1Ch 2:3 filii Iuda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino et occidit eum
1Ch 2:4 Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara omnes ergo filii Iuda quinque
1Ch 2:5 filii autem Phares Esrom et Hamul
1Ch 2:6 filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda simul quinque
1Ch 2:7 filii Carmi Achar qui turbavit Israhel et peccavit in furto anathematis
1Ch 2:8 filii Ethan Azarias
1Ch 2:9 filii autem Esrom qui nati sunt ei Ieremahel et Ram et Chalubi
1Ch 2:10 porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda
1Ch 2:11 Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez
1Ch 2:12 Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai
1Ch 2:13 Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab tertium Samaa
1Ch 2:14 quartum Nathanahel quintum Raddai
1Ch 2:15 sextum Asom septimum David
1Ch 2:16 quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail filii Sarviae Abisai Ioab et Asahel tres
1Ch 2:17 Abigail autem genuit Amasa cuius pater fuit Iether Ismahelites
1Ch 2:18 Chaleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba de qua genuit Ierioth fueruntque filii eius Iesar et Sobab et Ardon
1Ch 2:19 cumque mortua fuisset Azuba accepit uxorem Chaleb Ephrath quae peperit ei Ur
1Ch 2:20 porro Ur genuit Uri et Uri genuit Beselehel
1Ch 2:21 post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam cum esset annorum sexaginta quae peperit ei Segub
1Ch 2:22 sed et Segub genuit Iair et possedit viginti tres civitates in terra Galaad
1Ch 2:23 cepitque Gessur et Aram oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris Galaad
1Ch 2:24 cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei Assur patrem Thecue
1Ch 2:25 nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia
1Ch 2:26 duxit quoque uxorem alteram Hieramehel nomine Atara quae fuit mater Onam
1Ch 2:27 sed et filii Ram primogeniti Hieramehel fuerunt Moos et Iamin et Achar
1Ch 2:28 Onam autem habuit filios Semmei et Iada filii autem Semmei Nadab et Abisur
1Ch 2:29 nomen vero uxoris Abisur Abiail quae peperit Ahobban et Molid
1Ch 2:30 filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim mortuus est autem Saled absque liberis
1Ch 2:31 filius vero Apphaim Iesi qui Iesi genuit Sesan porro Sesan genuit Oholi
1Ch 2:32 filii autem Iada fratris Semmei Iether et Ionathan sed et Iether mortuus est absque liberis
1Ch 2:33 porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza isti fuerunt filii Hieramehel
1Ch 2:34 Sesan autem non habuit filios sed filias et servum aegyptium nomine Ieraa
1Ch 2:35 deditque ei filiam suam uxorem quae peperit ei Eththei
1Ch 2:36 Eththei autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabad
1Ch 2:37 Zabad quoque genuit Ophlal et Ophlal genuit Obed
1Ch 2:38 Obed genuit Ieu Ieu genuit Azariam
1Ch 2:39 Azarias genuit Helles Helles genuit Elasa
1Ch 2:40 Elasa genuit Sisamoi Sisamoi genuit Sellum
1Ch 2:41 Sellum genuit Icamian Icamian genuit Elisama
1Ch 2:42 filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus eius ipse est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron
1Ch 2:43 porro filii Hebron Core et Thapphu et Recem et Samma
1Ch 2:44 Samma autem genuit Raam patrem Iercaam et Recem genuit Semmei
1Ch 2:45 filius Semmei Maon et Maon pater Bethsur
1Ch 2:46 Epha autem concubina Chaleb peperit Arran et Musa et Gezez porro Arran genuit Gezez
1Ch 2:47 filii Iadai Regom et Iotham et Gesum et Phaleth et Epha et Saaph
1Ch 2:48 concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana
1Ch 2:49 genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa filia vero Chaleb fuit Achsa
1Ch 2:50 hii erant filii Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata Sobal pater Cariathiarim
1Ch 2:51 Salma pater Bethleem Ariph pater Bethgader
1Ch 2:52 fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim qui videbat dimidium requietionum
1Ch 2:53 et de cognatione Cariathiarim Iethrei et Apphutei et Semathei et Maserei ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae
1Ch 2:54 filii Salma Bethleem et Netophathi coronae domus Ioab et dimidium requietionis Sarai
1Ch 2:55 cognationes quoque scribarum habitantium in Iabis canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab
Previous
List