Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 01

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

From Adam to Abraham

1Ch 1:1 Adam Seth Enos

1Ch 1:2 Cainan Malelehel Iared

1Ch 1:3 Enoch Matusale Lamech

1Ch 1:4 Noe Sem Ham et Iafeth

1Ch 1:5 filii Iafeth Gomer Magog Madai et Iavan Thubal Mosoch Thiras

1Ch 1:6 porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma

1Ch 1:7 filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim

1Ch 1:8 filii Ham Chus et Mesraim Phut et Chanaan

1Ch 1:9 filii autem Chus Saba et Evila Sabatha et Rechma et Sabathaca porro filii Rechma Saba et Dadan

1Ch 1:10 Chus autem genuit Nemrod iste coepit esse potens in terra

1Ch 1:11 Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nepthuim

1Ch 1:12 Phethrosim quoque et Chasluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim

1Ch 1:13 Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum et Heth

1Ch 1:14 Iebuseum quoque et Amorreum et Gergeseum

1Ch 1:15 Evheumque et Aruceum et Asineum

1Ch 1:16 Aradium quoque et Samareum et Ematheum

1Ch 1:17 filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram et Us et Hul et Gothor et Mosoch

1Ch 1:18 Arfaxad autem genuit Sala qui et ipse genuit Heber

1Ch 1:19 porro Heber nati sunt duo filii nomen uni Phaleg quia in diebus eius divisa est terra et nomen fratris eius Iectan

1Ch 1:20 Iectan autem genuit Helmodad et Saleph et Asermoth et Iare

1Ch 1:21 Aduram quoque et Uzal et Decla

1Ch 1:22 Ebal etiam et Abimahel et Saba necnon

1Ch 1:23 et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan

1Ch 1:24 Sem Arfaxad Sale

1Ch 1:25 Heber Phaleg Raau

1Ch 1:26 Serug Nahor Thare

1Ch 1:27 Abram iste est Abraham

From Abraham to Jacob

1Ch 1:28 filii autem Abraham Isaac et Ismahel

1Ch 1:29 et hae generationes eorum primogenitus Ismahelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam

1Ch 1:30 Masma et Duma Massa Adad et Thema

1Ch 1:31 Iathur Naphis Cedma hii sunt filii Ismahelis

1Ch 1:32 filii autem Cetthurae concubinae Abraham quos genuit Zamram Iecsan Madan Madian Iesboc Sue porro filii Iecsan Saba et Dadan

1Ch 1:33 filii autem Madian Epha et Apher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae

1Ch 1:34 generavit autem Abraham Isaac cuius fuerunt filii Esau et Israhel

1Ch 1:35 filii Esau Eliphaz Rauhel Iaus Ialam Core

1Ch 1:36 filii Eliphaz Theman Omer Sepphu Gethem Cenez Thamna Amalech

1Ch 1:37 filii Rauhel Naath Zara Samma Maza

1Ch 1:38 filii Seir Lothan Sobal Sebeon Ana Dison Eser Disan

1Ch 1:39 filii Lothan Horri Humam soror autem Lothan fuit Thamna

1Ch 1:40 filii Sobal Alian et Manaath et Ebal et Sepphi et Onam filii Sebeon Aia et Ana filii Ana Dison

1Ch 1:41 filii Dison Amaran et Eseban et Iethran et Charan

1Ch 1:42 filii Eser Balaan et Zaban et Iacan filii Dison Us et Aran

1Ch 1:43 isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israhel Bale filius Beor et nomen civitatis eius Denaba

1Ch 1:44 mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra

1Ch 1:45 cumque et Iobab fuisset mortuus regnavit pro eo Husam de terra Themanorum

1Ch 1:46 obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis eius Avith

1Ch 1:47 cumque et Adad fuisset mortuus regnavit pro eo Semla de Masreca

1Ch 1:48 sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth quae iuxta amnem sita est

1Ch 1:49 mortuo quoque Saul regnavit pro eo Baalanan filius Achobor

1Ch 1:50 sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cuius urbis fuit nomen Phou et appellata est uxor eius Mehetabel filia Matred filiae Mezaab

1Ch 1:51 Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse coeperunt dux Thamna dux Alva dux Ietheth

1Ch 1:52 dux Oolibama dux Hela dux Phinon

1Ch 1:53 dux Cenez dux Theman dux Mabsar

1Ch 1:54 dux Magdihel dux Iram hii duces Edom


Articles

1