Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Josiah Reigns in Judah

2Ki 22:1 octo annorum erat Iosias cum regnare coepisset et triginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Idida filia Phadaia de Besecath

2Ki 22:2 fecitque quod placitum erat coram Domino et ambulavit per omnes vias David patris sui non declinavit ad dextram sive ad sinistram

Josiah Repairs the Temple

2Ki 22:3 anno autem octavodecimo regis Iosiae misit rex Saphan filium Aslia filii Mesullam scribam templi Domini dicens ei

2Ki 22:4 vade ad Helciam sacerdotem magnum ut confletur pecunia quae inlata est in templum Domini quam collegerunt ianitores a populo

2Ki 22:5 deturque fabris per praepositos in domo Domini qui et distribuent eam his qui operantur in templo Domini ad instauranda sarta tecta templi

2Ki 22:6 tignariis videlicet et cementariis et his qui interrupta conponunt et ut emantur ligna et lapides de lapidicinis ad instaurandum templum

2Ki 22:7 verumtamen non supputetur eis argentum quod accipiunt sed in potestate habeant et in fide

Hilkiah Finds the Book of the Law

2Ki 22:8 dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam librum legis repperi in domo Domini deditque Helcias volumen Saphan qui et legit illud

2Ki 22:9 venit quoque Saphan scriba ad regem et renuntiavit ei quod praeceperat et ait conflaverunt servi tui pecuniam quae repperta est in domo Domini et dederunt ut distribueretur fabris a praefectis operum templi Domini

2Ki 22:10 narravitque Saphan scriba regi dicens librum dedit mihi Helcias sacerdos quem cum legisset Saphan coram rege

2Ki 22:11 et audisset rex verba libri legis Domini scidit vestimenta sua

2Ki 22:12 et praecepit Helciae sacerdoti et Ahicham filio Saphan et Achobor filio Micha et Saphan scribae et Asaiae servo regis dicens

2Ki 22:13 ite et consulite Dominum super me et super populo et super omni Iuda de verbis voluminis istius quod inventum est magna enim ira Domini succensa est contra nos quia non audierunt patres nostri verba libri huius ut facerent omne quod scriptum est nobis

2Ki 22:14 ierunt itaque Helcias sacerdos et Ahicham et Achobor et Saphan et Asaia ad Oldam propheten uxorem Sellum filii Thecue filii Araas custodis vestium quae habitabat in Hierusalem in secunda locutique sunt ad eam

2Ki 22:15 et illa respondit eis haec dicit Dominus Deus Israhel dicite viro qui misit vos ad me

2Ki 22:16 haec dicit Dominus ecce ego adducam mala super locum hunc et super habitatores eius omnia verba legis quae legit rex Iuda

2Ki 22:17 quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis inritantes me in cunctis operibus manuum suarum et succendetur indignatio mea in loco hoc et non extinguetur

2Ki 22:18 regi autem Iuda qui misit vos ut consuleretis Dominum sic dicetis haec dicit Dominus Deus Israhel pro eo quod audisti verba voluminis

2Ki 22:19 et perterritum est cor tuum et humiliatus es coram Domino auditis sermonibus contra locum istum et habitatores eius quo videlicet fierent in stuporem et in maledictum et scidisti vestimenta tua et flevisti coram me et ego audivi ait Dominus

2Ki 22:20 idcirco colligam te ad patres tuos et colligeris ad sepulchrum tuum in pace ut non videant oculi tui omnia mala quae inducturus sum super locum istum


  1. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 01

  2. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 02

  3. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 03

  4. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 04

  5. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 05

  6. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 06

  7. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 07

  8. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 08

  9. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 09

  10. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 10

  11. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 11

  12. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 12

  13. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 13

  14. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 14

  15. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 15

  16. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 16

  17. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 17

  18. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 18

  19. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 19

  20. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 20

  21. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 21

  22. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 22

  23. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 23

  24. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 24

  25. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 25

목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소