Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Hezekiah's Illness and Recovery

2Ki 20:1 in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et venit ad eum Esaias filius Amos prophetes dixitque ei haec dicit Dominus Deus praecipe domui tuae morieris enim et non vives

2Ki 20:2 qui convertit faciem suam ad parietem et oravit Dominum dicens

2Ki 20:3 obsecro Domine memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod placitum est coram te fecerim flevit itaque Ezechias fletu magno

2Ki 20:4 et antequam egrederetur Esaias mediam partem atrii factus est sermo Domini ad eum dicens

2Ki 20:5 revertere et dic Ezechiae duci populi mei haec dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam et ecce sanavi te die tertio ascendes templum Domini

2Ki 20:6 et addam diebus tuis quindecim annos sed et de manu regis Assyriorum liberabo te et civitatem hanc et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum

2Ki 20:7 dixitque Esaias adferte massam ficorum quam cum adtulissent et posuissent super ulcus eius curatus est

2Ki 20:8 dixerat autem Ezechias ad Esaiam quod erit signum quia Dominus me sanabit et quia ascensurus sum die tertio templum Domini

2Ki 20:9 cui ait Esaias hoc erit signum a Domino quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est vis ut accedat umbra decem lineis an ut revertatur totidem gradibus

2Ki 20:10 et ait Ezechias facile est umbram crescere decem lineis nec hoc volo ut fiat sed ut revertatur retrorsum decem gradibus

2Ki 20:11 invocavit itaque Esaias propheta Dominum et reduxit umbram per lineas quibus iam descenderat in horologio Ahaz retrorsum decem gradibus

Hezekiah and the Babylonian Envoys

2Ki 20:12 in tempore illo misit Berodach Baladan filius Baladan rex Babyloniorum litteras et munera ad Ezechiam audierat enim quod aegrotasset Ezechias

2Ki 20:13 laetatus est autem in adventum eorum Ezechias et ostendit eis domum aromatum et aurum et argentum et pigmenta varia unguenta quoque et domum vasorum suorum et omnia quae habere potuerat in thesauris suis non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua

2Ki 20:14 venit autem Esaias propheta ad regem Ezechiam dixitque ei quid dixerunt viri isti aut unde venerunt ad te cui ait Ezechias de terra longinqua venerunt de Babylone

2Ki 20:15 at ille respondit quid viderunt in domo tua ait Ezechias omnia quae sunt in domo mea viderunt nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis

2Ki 20:16 dixit itaque Esaias Ezechiae audi sermonem Domini

2Ki 20:17 ecce dies venient et auferentur omnia quae sunt in domo tua et quae condiderunt patres tui usque in diem hanc in Babylone non remanebit quicquam ait Dominus

2Ki 20:18 sed et de filiis tuis qui egredientur ex te quos generabis tollentur et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis

2Ki 20:19 dixit Ezechias ad Esaiam bonus sermo Domini quem locutus est sit pax et veritas in diebus meis

2Ki 20:20 reliqua autem sermonum Ezechiae et omnis fortitudo eius et quomodo fecerit piscinam et aquaeductum et introduxerit aquas in civitatem nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda

2Ki 20:21 dormivitque Ezechias cum patribus suis et regnavit Manasses filius eius pro eo


  1. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 01

  2. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 02

  3. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 03

  4. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 04

  5. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 05

  6. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 06

  7. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 07

  8. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 08

  9. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 09

  10. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 10

  11. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 11

  12. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 12

  13. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 13

  14. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 14

  15. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 15

  16. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 16

  17. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 17

  18. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 18

  19. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 19

  20. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 20

  21. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 21

  22. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 22

  23. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 23

  24. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 24

  25. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 25

목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소