Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Jehoahaz Reigns in Israel

2Ki 13:1 anno vicesimo tertio Ioas filii Ahaziae regis Iudae regnavit Ioachaz filius Hieu super Israhel in Samaria decem et septem annis

2Ki 13:2 et fecit malum coram Domino secutusque est peccata Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel non declinavit ab eis

2Ki 13:3 iratusque est furor Domini contra Israhel et tradidit eos in manu Azahelis regis Syriae et in manu Benadad filii Azahel cunctis diebus

2Ki 13:4 deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini et audivit eum Dominus vidit enim angustiam Israhel qua adtriverat eos rex Syriae

2Ki 13:5 et dedit Dominus Israheli salvatorem et liberatus est de manu Syriae habitaveruntque filii Israhel in tabernaculis suis sicut heri et nudius tertius

2Ki 13:6 verumtamen non recesserunt a peccatis domus Hieroboam qui peccare fecit Israhel in ipsis ambulaverunt siquidem et lucus permansit in Samaria

2Ki 13:7 et non sunt derelicti Ioachaz de populo nisi quinquaginta equites et decem currus et decem milia peditum interfecerat enim eos rex Syriae et redegerat quasi pulverem in tritura areae

2Ki 13:8 reliqua autem sermonum Ioachaz et universa quae fecit sed et fortitudo eius nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel

2Ki 13:9 dormivitque Ioachaz cum patribus suis et sepelierunt eum in Samaria regnavitque Ioas filius eius pro eo

Jehoash Reigns in Israel

2Ki 13:10 anno tricesimo septimo Ioas regis Iuda regnavit Ioas filius Ioachaz super Israhel in Samaria sedecim annis

2Ki 13:11 et fecit quod malum est in conspectu Domini non declinavit ab omnibus peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel in ipsis ambulavit

2Ki 13:12 reliqua autem sermonum Ioas et universa quae fecit sed et fortitudo eius quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Iuda nonne haec scripta sunt in libro sermonum regum Israhel

2Ki 13:13 et dormivit Ioas cum patribus suis Hieroboam autem sedit super solium eius porro Ioas sepultus est in Samaria cum regibus Israhel

The Death of Elisha

2Ki 13:14 Heliseus autem aegrotabat infirmitate qua et mortuus est descenditque ad eum Ioas rex Israhel et flebat coram eo dicebatque pater mi pater mi currus Israhel et auriga eius

2Ki 13:15 et ait illi Heliseus adfer arcum et sagittas cumque adtulisset ad eum arcum et sagittas

2Ki 13:16 dixit ad regem Israhel pone manum tuam super arcum et cum posuisset ille manum suam superposuit Heliseus manus suas manibus regis

2Ki 13:17 et ait aperi fenestram orientalem cumque aperuisset dixit Heliseus iace sagittam et iecit et ait Heliseus sagitta salutis Domini et sagitta salutis contra Syriam percutiesque Syriam in Afec donec consumas eam

2Ki 13:18 et ait tolle sagittas qui cum tulisset rursum dixit ei percute iaculo terram et cum percussisset tribus vicibus et stetisset

2Ki 13:19 iratus est contra eum vir Dei et ait si percussisses quinquies aut sexies sive septies percussisses Syriam usque ad consummationem nunc autem tribus vicibus percuties eam

2Ki 13:20 mortuus est ergo Heliseus et sepelierunt eum latrunculi quoque de Moab venerunt in terra in ipso anno

2Ki 13:21 quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos et proiecerunt cadaver in sepulchro Helisei quod ambulavit et tetigit ossa Helisei et revixit homo et stetit super pedes suos

2Ki 13:22 igitur Azahel rex Syriae adflixit Israhel cunctis diebus Ioachaz

2Ki 13:23 et misertus est Dominus eorum et reversus est ad eos propter pactum suum quod habebat cum Abraham Isaac et Iacob et noluit disperdere eos neque proicere penitus usque in praesens tempus

2Ki 13:24 mortuus est autem Azahel rex Syriae et regnavit Benadad filius eius pro eo

2Ki 13:25 porro Ioas filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadad filii Azahel quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure proelii tribus vicibus percussit eum Ioas et reddidit civitates Israheli


  1. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 01

    Category2 Kings
    Read More
  2. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 02

    Category2 Kings
    Read More
  3. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 03

    Category2 Kings
    Read More
  4. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 04

    Category2 Kings
    Read More
  5. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 05

    Category2 Kings
    Read More
  6. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 06

    Category2 Kings
    Read More
  7. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 07

    Category2 Kings
    Read More
  8. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 08

    Category2 Kings
    Read More
  9. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 09

    Category2 Kings
    Read More
  10. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 10

    Category2 Kings
    Read More
  11. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 11

    Category2 Kings
    Read More
  12. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 12

    Category2 Kings
    Read More
  13. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 13

    Category2 Kings
    Read More
  14. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 14

    Category2 Kings
    Read More
  15. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 15

    Category2 Kings
    Read More
  16. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 16

    Category2 Kings
    Read More
  17. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 17

    Category2 Kings
    Read More
  18. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 18

    Category2 Kings
    Read More
  19. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 19

    Category2 Kings
    Read More
  20. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 20

    Category2 Kings
    Read More
  21. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 21

    Category2 Kings
    Read More
  22. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 22

    Category2 Kings
    Read More
  23. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 23

    Category2 Kings
    Read More
  24. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 24

    Category2 Kings
    Read More
  25. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 25

    Category2 Kings
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소