Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

2Ki 12:1 anno septimo Hieu regnavit Ioas quadraginta annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Sebia de Bersabee

2Ki 12:2 fecitque Ioas rectum coram Domino cunctis diebus quibus docuit eum Ioiada sacerdos

2Ki 12:3 verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis incensum

Jehoash Repairs the Temple

2Ki 12:4 dixitque Ioas ad sacerdotes omnem pecuniam sanctorum quae inlata fuerit in templum Domini a praetereuntibus quae offertur pro pretio animae et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini

2Ki 12:5 accipiant illam sacerdotes iuxta ordinem suum et instaurent sarta tecta domus si quid necessarium viderint instauratione

2Ki 12:6 igitur usque ad vicesimum tertium annum regis Ioas non instauraverunt sacerdotes sarta tecta templi

2Ki 12:7 vocavitque rex Ioas Ioiada pontificem et sacerdotes dicens eis quare sarta tecta non instaurastis templi nolite ergo amplius accipere pecuniam iuxta ordinem vestrum sed ad instaurationem templi reddite eam

2Ki 12:8 prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a populo et instaurare sarta tecta domus

2Ki 12:9 et tulit Ioiada pontifex gazofilacium unum aperuitque foramen desuper et posuit illud iuxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia omnem pecuniam quae deferebatur ad templum Domini

2Ki 12:10 cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazofilacio ascendebat scriba regis et pontifex effundebantque et numerabant pecuniam quae inveniebatur in domo Domini

2Ki 12:11 et dabant eam iuxta numerum atque mensuram in manu eorum qui praeerant cementariis domus Domini qui inpendebant eam in fabris lignorum et in cementariis his qui operabantur in domo Domini

2Ki 12:12 et sarta tecta faciebant et in his qui caedebant saxa et ut emerent ligna et lapides qui excidebantur ita ut impleretur instauratio domus Domini in universis quae indigebant expensa ad muniendam domum

2Ki 12:13 verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi Domini et fuscinulae et turibula et tubae omne vas aureum et argenteum de pecunia quae inferebatur in templum Domini

2Ki 12:14 his enim qui faciebant opus dabatur ut instauraretur templum Domini

2Ki 12:15 et non fiebat ratio his hominibus qui accipiebant pecuniam ut distribuerent eam artificibus sed in fide tractabant eam

2Ki 12:16 pecuniam vero pro delicto et pecuniam pro peccatis non inferebant in templum Domini quia sacerdotum erat

2Ki 12:17 tunc ascendit Azahel rex Syriae et pugnabat contra Geth cepitque eam et direxit faciem suam ut ascenderet in Hierusalem

2Ki 12:18 quam ob rem tulit Ioas rex Iuda omnia sanctificata quae consecraverant Iosaphat et Ioram et Ahazia patres eius reges Iuda et quae ipse obtulerat et universum argentum quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis misitque Azaheli regi Syriae et recessit ab Hierusalem

The Death of Joash

2Ki 12:19 reliqua autem sermonum Ioas et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda

2Ki 12:20 surrexerunt autem servi eius et coniuraverunt inter se percusseruntque Ioas in domo Mello in descensu Sela

2Ki 12:21 Iozachar namque filius Semath et Iozabad filius Somer servi eius percusserunt eum et mortuus est et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David regnavitque Amasias filius eius pro eo


  1. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 01

  2. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 02

  3. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 03

  4. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 04

  5. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 05

  6. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 06

  7. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 07

  8. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 08

  9. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 09

  10. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 10

  11. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 11

  12. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 12

  13. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 13

  14. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 14

  15. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 15

  16. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 16

  17. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 17

  18. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 18

  19. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 19

  20. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 20

  21. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 21

  22. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 22

  23. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 23

  24. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 24

  25. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Kings

    Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 25

목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소