Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Athaliah Reigns in Judah

2Ki 11:1 Athalia vero mater Ahaziae videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium

2Ki 11:2 tollens autem Iosaba filia regis Ioram soror Ahaziae Ioas filium Ahaziae furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur et nutricem eius de triclinio et abscondit eum a facie Athaliae ut non interficeretur

2Ki 11:3 eratque cum ea in domo Domini clam sex annis porro Athalia regnavit super terram

Joash Anointed King in Judah

2Ki 11:4 anno autem septimo misit Ioiada et adsumens centuriones et milites introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis foedus et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis

2Ki 11:5 et praecepit illis dicens iste sermo quem facere debetis

2Ki 11:6 tertia pars vestrum introeat sabbato et observet excubitum domus regis tertia autem pars sit ad portam Sir et tertia pars ad portam quae est post habitaculum scutariorum et custodietis excubitum domus Messa

2Ki 11:7 duae vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem

2Ki 11:8 et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris si quis autem ingressus fuerit septum templi interficiatur eritisque cum rege introeunte et egrediente

2Ki 11:9 et fecerunt centuriones iuxta omnia quae praeceperat eis Ioiada sacerdos et adsumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbatum cum his qui egrediebantur e sabbato venerunt ad Ioiada sacerdotem

2Ki 11:10 qui dedit eis hastas et arma regis David quae erant in domo Domini

2Ki 11:11 et steterunt singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextra usque ad partem sinistram altaris et aedis circum regem

2Ki 11:12 produxitque filium regis et posuit super eum diadema et testimonium feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt vivat rex

2Ki 11:13 audivit Athalia vocem currentis populi et ingressa ad turbas in templum Domini

2Ki 11:14 vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et cantores et tubas propter eum omnemque populum terrae laetantem et canentem tubis et scidit vestimenta sua clamavitque coniuratio coniuratio

2Ki 11:15 praecepit autem Ioiada centurionibus qui erant super exercitum et ait eis educite eam extra consepta templi et quicumque secutus eam fuerit feriatur gladio dixerat enim sacerdos non occidatur in templo Domini

2Ki 11:16 inposueruntque ei manus et inpegerunt eam per viam introitus equorum iuxta palatium et interfecta est ibi

2Ki 11:17 pepigit igitur Ioiada foedus inter Dominum et inter regem et inter populum ut esset populus Domini et inter regem et populum

2Ki 11:18 ingressusque est omnis populus terrae templum Baal et destruxerunt aras eius et imagines contriverunt valide Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari et posuit sacerdos custodias in domo Domini

2Ki 11:19 tulitque centuriones et Cherethi et Felethi legiones et omnem populum terrae deduxeruntque regem de domo Domini et venerunt per viam portae scutariorum in palatium et sedit super thronum regum

2Ki 11:20 laetatusque est omnis populus terrae et civitas conquievit Athalia autem occisa est gladio in domo regis

Jehoash Reigns in Judah

2Ki 11:21 septemque annorum erat Ioas cum regnare coepisset


  1. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 01

    Category2 Kings
    Read More
  2. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 02

    Category2 Kings
    Read More
  3. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 03

    Category2 Kings
    Read More
  4. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 04

    Category2 Kings
    Read More
  5. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 05

    Category2 Kings
    Read More
  6. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 06

    Category2 Kings
    Read More
  7. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 07

    Category2 Kings
    Read More
  8. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 08

    Category2 Kings
    Read More
  9. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 09

    Category2 Kings
    Read More
  10. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 10

    Category2 Kings
    Read More
  11. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 11

    Category2 Kings
    Read More
  12. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 12

    Category2 Kings
    Read More
  13. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 13

    Category2 Kings
    Read More
  14. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 14

    Category2 Kings
    Read More
  15. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 15

    Category2 Kings
    Read More
  16. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 16

    Category2 Kings
    Read More
  17. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 17

    Category2 Kings
    Read More
  18. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 18

    Category2 Kings
    Read More
  19. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 19

    Category2 Kings
    Read More
  20. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 20

    Category2 Kings
    Read More
  21. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 21

    Category2 Kings
    Read More
  22. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 22

    Category2 Kings
    Read More
  23. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 23

    Category2 Kings
    Read More
  24. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 24

    Category2 Kings
    Read More
  25. Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 25

    Category2 Kings
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소