Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Jehu Slaughters Ahab's Descendants

2Ki 10:1 erant autem Ahab septuaginta filii in Samaria scripsit ergo Hieu litteras et misit in Samariam ad optimates civitatis et ad maiores natu et ad nutricios Ahab dicens

2Ki 10:2 statim ut acceperitis litteras has qui habetis filios domini vestri et currus et equos et civitates firmas et arma

2Ki 10:3 eligite meliorem et eum qui vobis placuerit de filiis domini vestri et ponite eum super solium patris sui et pugnate pro domo domini vestri

2Ki 10:4 timuerunt illi vehementer et dixerunt ecce duo reges non potuerunt stare coram eo et quomodo nos valebimus resistere

2Ki 10:5 miserunt ergo praepositus domus et praefectus civitatis et maiores natu et nutricii ad Hieu dicentes servi tui sumus quaecumque iusseris faciemus nec constituemus regem quodcumque tibi placet fac

2Ki 10:6 rescripsit autem eis litteras secundo dicens si mei estis et oboeditis mihi tollite capita filiorum domini vestri et venite ad me hac eadem hora cras in Hiezrahel porro filii regis septuaginta viri apud optimates civitatis nutriebantur

2Ki 10:7 cumque venissent litterae ad eos tulerunt filios regis et occiderunt septuaginta viros et posuerunt capita eorum in cofinis et miserunt ad eum in Hiezrahel

2Ki 10:8 venit autem nuntius et indicavit ei dicens adtulerunt capita filiorum regis qui respondit ponite ea duos acervos iuxta introitum portae usque mane

2Ki 10:9 cumque diluxisset egressus est et stans dixit ad omnem populum iusti estis si ego coniuravi contra dominum meum et interfeci eum quis percussit omnes hos

2Ki 10:10 videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram quos locutus est Dominus super domum Ahab et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Heliae

2Ki 10:11 percussit igitur Hieu omnes qui reliqui erant de domo Ahab in Hiezrahel et universos optimates eius et notos et sacerdotes donec non remanerent ex eo reliquiae

2Ki 10:12 et surrexit et venit in Samariam cumque venisset ad Camaram pastorum in via

2Ki 10:13 invenit fratres Ahaziae regis Iuda dixitque ad eos quinam estis vos at illi responderunt fratres Ahaziae sumus et descendimus ad salutandos filios regis et filios reginae

2Ki 10:14 qui ait conprehendite eos vivos quos cum conprehendissent vivos iugulaverunt eos in cisterna iuxta Camaram quadraginta duos viros et non reliquit ex eis quemquam

2Ki 10:15 cumque abisset inde invenit Ionadab filium Rechab in occursum sibi et benedixit ei et ait ad eum numquid est cor tuum rectum sicut cor meum cum corde tuo et ait Ionadab est si est inquit da manum tuam qui dedit manum suam at ille levavit eum ad se in curru

2Ki 10:16 dixitque ad eum veni mecum et vide zelum meum pro Domino et inpositum currui suo

2Ki 10:17 duxit in Samariam et percussit omnes qui reliqui fuerant de Ahab in Samaria usque ad unum iuxta verbum Domini quod locutus est per Heliam

Jehu Strikes Down the Prophets of Baal

2Ki 10:18 congregavit ergo Hieu omnem populum et dixit ad eos Ahab coluit Baal parum ego autem colam eum amplius

2Ki 10:19 nunc igitur omnes prophetas Baal et universos servos eius et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me nullus sit qui non veniat sacrificium enim grande est mihi Baal quicumque defuerit non vivet porro Hieu faciebat hoc insidiose ut disperderet cultores Baal

2Ki 10:20 dixit sanctificate diem sollemnem Baal vocavitque

2Ki 10:21 et misit in universos terminos Israhel et venerunt cuncti servi Baal non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret et ingressi sunt templum Baal et repleta est domus Baal a summo usque ad summum

2Ki 10:22 dixitque his qui erant super vestes proferte vestimenta universis servis Baal et protulerunt eis vestes

2Ki 10:23 ingressusque Hieu et Ionadab filius Rechab templum Baal et ait cultoribus Baal perquirite et videte ne quis forte vobiscum sit de servis Domini sed ut sint soli servi Baal

2Ki 10:24 ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta Hieu autem praeparaverat sibi foris octoginta viros et dixerat eis quicumque fugerit de hominibus his quos ego adduxero in manus vestras anima eius erit pro anima illius

2Ki 10:25 factum est ergo cum conpletum esset holocaustum praecepit Hieu militibus et ducibus suis ingredimini et percutite eos nullus evadat percusseruntque eos ore gladii et proiecerunt milites et duces et ierunt in civitatem templi Baal

2Ki 10:26 et protulerunt statuam de fano Baal et conbuserunt

2Ki 10:27 et comminuerunt eam destruxerunt quoque aedem Baal et fecerunt pro ea latrinas usque ad diem hanc

Jehu Reigns in Israel

2Ki 10:28 delevit itaque Hieu Baal de Israhel

2Ki 10:29 verumtamen a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecerat Israhel non recessit nec dereliquit vitulos aureos qui erant in Bethel et in Dan

2Ki 10:30 dixit autem Dominus ad Hieu quia studiose fecisti quod rectum erat et placebat in oculis meis et omnia quae erant in corde meo fecisti contra domum Ahab filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israhel

2Ki 10:31 porro Hieu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israhel in toto corde suo non enim recessit a peccatis Hieroboam qui peccare fecerat Israhel

2Ki 10:32 in diebus illis coepit Dominus taedere super Israhel percussitque eos Azahel in universis finibus Israhel

2Ki 10:33 a Iordane contra orientalem plagam omnem terram Galaad et Gad et Ruben et Manasse ab Aroer quae est super torrentem Arnon et Galaad et Basan

2Ki 10:34 reliqua autem verborum Hieu et universa quae fecit et fortitudo eius nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel

2Ki 10:35 et dormivit Hieu cum patribus suis sepelieruntque eum in Samaria et regnavit Ioachaz filius eius pro eo

2Ki 10:36 dies autem quos regnavit Hieu super Israhel viginti et octo anni sunt in Samaria


List of Articles
번호 분류 제목
1327 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
1326 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
1325 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
1324 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
1323 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
1322 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
1321 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
1320 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
1319 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
1318 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
1317 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
1316 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
1315 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
1314 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
1313 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
1312 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
1311 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
1310 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
1309 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
1308 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
1307 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
1306 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
1305 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
1304 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
1303 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
1302 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
1301 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
1300 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
1299 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
1298 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
1297 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
1296 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
1295 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
1294 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
1293 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
1292 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
1291 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
1290 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
1289 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
1288 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
1287 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
1286 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
1285 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
1284 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
1283 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
1282 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
1281 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
1280 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
1279 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
1278 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
1277 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01
1276 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02
1275 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03
1274 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04
1273 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05
1272 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06
1271 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07
1270 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08
1269 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09
1268 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10
1267 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11
1266 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12
1265 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13
1264 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14
1263 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15
1262 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 21 Next
/ 21

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소