Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Elijah Flees Jezebel

1Ki 19:1 nuntiavit autem Ahab Hiezabel omnia quae fecerat Helias et quomodo occidisset universos prophetas gladio

1Ki 19:2 misitque Hiezabel nuntium ad Heliam dicens haec mihi faciant dii et haec addant nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis

1Ki 19:3 timuit ergo Helias et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas venitque in Bersabee Iuda et dimisit ibi puerum suum

1Ki 19:4 et perrexit in desertum via unius diei cumque venisset et sederet subter unam iuniperum petivit animae suae ut moreretur et ait sufficit mihi Domine tolle animam meam neque enim melior sum quam patres mei

1Ki 19:5 proiecitque se et obdormivit in umbra iuniperi et ecce angelus tetigit eum et dixit illi surge comede

1Ki 19:6 respexit et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas aquae comedit ergo et bibit et rursum obdormivit

1Ki 19:7 reversusque est angelus Domini secundo et tetigit eum dixitque illi surge comede grandis enim tibi restat via

1Ki 19:8 qui cum surrexisset comedit et bibit et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb

The Lord Speaks to Elijah

1Ki 19:9 cumque venisset illuc mansit in spelunca et ecce sermo Domini ad eum dixitque illi quid hic agis Helia

1Ki 19:10 at ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum quia dereliquerunt pactum Domini filii Israhel altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus sum ego solus et quaerunt animam meam ut auferant eam

1Ki 19:11 et ait ei egredere et sta in monte coram Domino et ecce Dominus transit et spiritus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum non in spiritu Dominus et post spiritum commotio non in commotione Dominus

1Ki 19:12 et post commotionem ignis non in igne Dominus et post ignem sibilus aurae tenuis

1Ki 19:13 quod cum audisset Helias operuit vultum suum pallio et egressus stetit in ostio speluncae et ecce vox ad eum dicens quid agis hic Helia

1Ki 19:14 et ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum quia dereliquerunt pactum tuum filii Israhel altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus sum ego solus et quaerunt animam meam ut auferant eam

1Ki 19:15 et ait Dominus ad eum vade et revertere in viam tuam per desertum in Damascum cumque perveneris ungues Azahel regem super Syriam

1Ki 19:16 et Hieu filium Namsi ungues regem super Israhel Heliseum autem filium Saphat qui est de Abelmaula ungues prophetam pro te

1Ki 19:17 et erit quicumque fugerit gladium Azahel occidet eum Hieu et qui fugerit gladium Hieu interficiet eum Heliseus

1Ki 19:18 et derelinquam mihi in Israhel septem milia universorum genua quae non sunt incurvata Baal et omne os quod non adoravit eum osculans manum

The Call of Elisha

1Ki 19:19 profectus ergo inde repperit Heliseum filium Saphat arantem duodecim iugis boum et ipse in duodecim arantibus unus erat cumque venisset Helias ad eum misit pallium suum super illum

1Ki 19:20 qui statim relictis bubus cucurrit post Heliam et ait osculer oro te patrem meum et matrem meam et sic sequar te dixitque ei vade et revertere quod enim meum erat feci tibi

1Ki 19:21 reversus autem ab eo tulit par boum et mactavit illud et in aratro boum coxit carnes et dedit populo et comederunt consurgensque abiit et secutus est Heliam et ministrabat ei


  1. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Kings

    Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 01

  2. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Kings

    Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 02

  3. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Kings

    Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 03

  4. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Kings

    Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 04

  5. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Kings

    Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 05

  6. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Kings

    Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 06

  7. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Kings

    Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 07

  8. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Kings

    Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 08

  9. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Kings

    Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 09

  10. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Kings

    Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 10

  11. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Kings

    Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 11

  12. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Kings

    Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 12

  13. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Kings

    Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 13

  14. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Kings

    Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 14

  15. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Kings

    Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 15

  16. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Kings

    Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 16

  17. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Kings

    Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 17

  18. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Kings

    Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 18

  19. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Kings

    Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 19

  20. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Kings

    Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 20

  21. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Kings

    Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 21

  22. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Kings

    Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 22

목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소