Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Queen of Sheba

1Ki 10:1 sed et regina Saba audita fama Salomonis in nomine Domini venit temptare eum in enigmatibus

1Ki 10:2 et ingressa Hierusalem multo comitatu et divitiis camelis portantibus aromata et aurum infinitum nimis et gemmas pretiosas venit ad Salomonem et locuta est ei universa quae habebat in corde suo

1Ki 10:3 et docuit eam Salomon omnia verba quae proposuerat non fuit sermo qui regem posset latere et non responderet ei

1Ki 10:4 videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis et domum quam aedificaverat

1Ki 10:5 et cibos mensae eius et habitacula servorum et ordinem ministrantium vestesque eorum et pincernas et holocausta quae offerebat in domo Domini non habebat ultra spiritum

1Ki 10:6 dixitque ad regem verus est sermo quem audivi in terra mea

1Ki 10:7 super sermonibus tuis et super sapientia tua et non credebam narrantibus mihi donec ipsa veni et vidi oculis meis et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit maior est sapientia et opera tua quam rumor quem audivi

1Ki 10:8 beati viri tui et beati servi tui hii qui stant coram te semper et audiunt sapientiam tuam

1Ki 10:9 sit Dominus Deus tuus benedictus cui placuisti et posuit te super thronum Israhel eo quod dilexerit Dominus Israhel in sempiternum et constituit te regem ut faceres iudicium et iustitiam

1Ki 10:10 dedit ergo regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosas non sunt adlata ultra aromata tam multa quam ea quae dedit regina Saba regi Salomoni

1Ki 10:11 sed et classis Hiram quae portabat aurum de Ophir adtulit ex Ophir ligna thyina multa nimis et gemmas pretiosas

1Ki 10:12 fecitque rex de lignis thyinis fulchra domus Domini et domus regiae et citharas lyrasque cantoribus non sunt adlata huiuscemodi ligna thyina neque visa usque in praesentem diem

1Ki 10:13 rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia quae voluit et petivit ab eo exceptis his quae ultro obtulerat ei munere regio quae reversa est et abiit in terram suam cum servis suis

Solomon's Great Wealth

1Ki 10:14 erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos singulos sescentorum sexaginta sex talentorum auri

1Ki 10:15 excepto eo quod offerebant viri qui super vectigalia erant et negotiatores universique scruta vendentes et omnes reges Arabiae ducesque terrae

1Ki 10:16 fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro puro sescentos auri siclos dedit in lamminas scuti unius

1Ki 10:17 et trecentas peltas ex auro probato trecentae minae auri unam peltam vestiebant posuitque ea rex in domo silvae Libani

1Ki 10:18 fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem et vestivit eum auro fulvo nimis

1Ki 10:19 qui habebat sex gradus et summitas throni rotunda erat in parte posteriori et duae manus hinc atque inde tenentes sedile et duo leones stabant iuxta manus singulas

1Ki 10:20 et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde non est factum tale opus in universis regnis

1Ki 10:21 sed et omnia vasa de quibus potabat rex Salomon erant aurea et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo non erat argentum nec alicuius pretii putabatur in diebus Salomonis

1Ki 10:22 quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis deferens inde aurum et argentum dentes elefantorum et simias et pavos

1Ki 10:23 magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et sapientia

1Ki 10:24 et universa terra desiderabat vultum Salomonis ut audiret sapientiam eius quam dederat Deus in corde eius

1Ki 10:25 et singuli deferebant ei munera vasa argentea et aurea vestes et arma bellica aromata quoque et equos et mulos per annos singulos

1Ki 10:26 congregavitque Salomon currus et equites et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum et disposuit eos per civitates munitas et cum rege in Hierusalem

1Ki 10:27 fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Hierusalem quanta lapidum et cedrorum praebuit multitudinem quasi sycomoros quae nascuntur in campestribus

1Ki 10:28 et educebantur equi Salomoni de Aegypto et de Coa negotiatores enim regis emebant de Coa et statuto pretio perducebant

1Ki 10:29 egrediebatur autem quadriga ex Aegypto sescentis siclis argenti et equus centum quinquaginta atque in hunc modum cuncti reges Hettheorum et Syriae equos venundabant


List of Articles
번호 분류 제목
22 1 Kings Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 01
21 1 Kings Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 02
20 1 Kings Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 03
19 1 Kings Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 04
18 1 Kings Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 05
17 1 Kings Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 06
16 1 Kings Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 07
15 1 Kings Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 08
14 1 Kings Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 09
» 1 Kings Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 10
12 1 Kings Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 11
11 1 Kings Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 12
10 1 Kings Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 13
9 1 Kings Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 14
8 1 Kings Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 15
7 1 Kings Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 16
6 1 Kings Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 17
5 1 Kings Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 18
4 1 Kings Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 19
3 1 Kings Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 20
2 1 Kings Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 21
1 1 Kings Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 22
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소