Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Last Words of David

2Sa 23:1 haec autem sunt verba novissima quae dixit David filius Isai dixit vir cui constitutum est de christo Dei Iacob egregius psalta Israhel

2Sa 23:2 spiritus Domini locutus est per me et sermo eius per linguam meam

2Sa 23:3 dixit Deus Israhel mihi locutus est Fortis Israhel dominator hominum iustus dominator in timore Dei

2Sa 23:4 sicut lux aurorae oriente sole mane absque nubibus rutilat et sicut pluviis germinat herba de terra

2Sa 23:5 nec tanta est domus mea apud Deum ut pactum aeternum iniret mecum firmum in omnibus atque munitum cuncta enim salus mea et omnis voluntas nec est quicquam ex ea quod non germinet

2Sa 23:6 praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi quae non tolluntur manibus

2Sa 23:7 et si quis tangere voluerit eas armabitur ferro et ligno lanceato igneque succensae conburentur usque ad nihilum

David's Mighty Men

2Sa 23:8 haec nomina fortium David Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus qui octingentos interfecit impetu uno

2Sa 23:9 post hunc Eleazar filius patrui eius Ahoi inter tres fortes qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthim et congregati sunt illuc in proelium

2Sa 23:10 cumque ascendissent viri Israhel ipse stetit et percussit Philistheos donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio fecitque Dominus salutem magnam in die illa et populus qui fugerat reversus est ad caesorum spolia detrahenda

2Sa 23:11 et post hunc Semma filius Age de Arari et congregati sunt Philisthim in statione erat quippe ibi ager plenus lente cumque fugisset populus a facie Philisthim

2Sa 23:12 stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philistheos et fecit Dominus salutem magnam

2Sa 23:13 necnon ante descenderant tres qui erant principes inter triginta et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam castra autem Philisthim erant posita in valle Gigantum

2Sa 23:14 et David erat in praesidio porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethleem

2Sa 23:15 desideravit igitur David et ait si quis mihi daret potum aquae de cisterna quae est in Bethleem iuxta portam

2Sa 23:16 inruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat iuxta portam et adtulerunt ad David at ille noluit bibere sed libavit illam Domino

2Sa 23:17 dicens propitius mihi sit Dominus ne faciam hoc num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt et animarum periculum bibam noluit ergo bibere haec fecerunt tres robustissimi

2Sa 23:18 Abisai quoque frater Ioab filius Sarviae princeps erat de tribus ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos interfecit nominatus in tribus

2Sa 23:19 et inter tres nobilior eratque eorum princeps sed usque ad tres primos non pervenerat

2Sa 23:20 et Banaias filius Ioiada viri fortissimi magnorum operum de Capsehel ipse percussit duos leones Moab et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna diebus nivis

2Sa 23:21 ipse quoque interfecit virum aegyptium virum dignum spectaculo habentem in manu hastam itaque cum descendisset ad eum in virga vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua

2Sa 23:22 haec fecit Banaias filius Ioiadae

2Sa 23:23 et ipse nominatus inter tres robustos qui erant inter triginta nobiliores verumtamen usque ad tres non pervenerat fecitque eum David sibi auricularium a secreto

2Sa 23:24 Asahel frater Ioab inter triginta Eleanan filius patrui eius de Bethleem

2Sa 23:25 Semma de Arari Helica de Arodi

2Sa 23:26 Helas de Felthi Hira filius Aces de Thecua

2Sa 23:27 Abiezer de Anathoth Mobonnai de Usathi

2Sa 23:28 Selmon Aohites Maharai Netophathites

2Sa 23:29 Heled filius Banaa et ipse Netophathites Hithai filius Ribai de Gebeeth filiorum Beniamin

2Sa 23:30 Banahi Aufrathonites Heddai de torrente Gaas

2Sa 23:31 Abialbon Arbathites Azmaveth de Beromi

2Sa 23:32 Eliaba de Salboni filii Iasen Ionathan

2Sa 23:33 Semma de Horodi Haiam filius Sarar Arorites

2Sa 23:34 Elifeleth filius Aasbai filii Maachathi Heliam filius Ahitofel Gelonites

2Sa 23:35 Esrai de Carmelo Farai de Arbi

2Sa 23:36 Igaal filius Nathan de Soba Bonni de Gaddi

2Sa 23:37 Selech de Ammoni Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae

2Sa 23:38 Hira Hiethrites Gareb et ipse Hiethrites

2Sa 23:39 Urias Hettheus omnes triginta septem


  1. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 01

    Category2 Samuel
    Read More
  2. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 02

    Category2 Samuel
    Read More
  3. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 03

    Category2 Samuel
    Read More
  4. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 04

    Category2 Samuel
    Read More
  5. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 05

    Category2 Samuel
    Read More
  6. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 06

    Category2 Samuel
    Read More
  7. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 07

    Category2 Samuel
    Read More
  8. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 08

    Category2 Samuel
    Read More
  9. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 09

    Category2 Samuel
    Read More
  10. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 10

    Category2 Samuel
    Read More
  11. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 11

    Category2 Samuel
    Read More
  12. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 12

    Category2 Samuel
    Read More
  13. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 13

    Category2 Samuel
    Read More
  14. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 14

    Category2 Samuel
    Read More
  15. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 15

    Category2 Samuel
    Read More
  16. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 16

    Category2 Samuel
    Read More
  17. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 17

    Category2 Samuel
    Read More
  18. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 18

    Category2 Samuel
    Read More
  19. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 19

    Category2 Samuel
    Read More
  20. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 20

    Category2 Samuel
    Read More
  21. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 21

    Category2 Samuel
    Read More
  22. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 22

    Category2 Samuel
    Read More
  23. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 23

    Category2 Samuel
    Read More
  24. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 24

    Category2 Samuel
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소