David's Song of Deliverance
2Sa 22:1 locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul
2Sa 22:2 et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus
2Sa 22:3 Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me
2Sa 22:4 laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
2Sa 22:5 quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt me
2Sa 22:6 funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis
2Sa 22:7 in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius
2Sa 22:8 commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est
2Sa 22:9 ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit carbones incensi sunt ab eo
2Sa 22:10 et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
2Sa 22:11 et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti
2Sa 22:12 posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus caelorum
2Sa 22:13 prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis
2Sa 22:14 tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam
2Sa 22:15 misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos
2Sa 22:16 et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius
2Sa 22:17 misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis
2Sa 22:18 liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant
2Sa 22:19 praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum
2Sa 22:20 et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei
2Sa 22:21 retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi
2Sa 22:22 quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo
2Sa 22:23 omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me
2Sa 22:24 et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea
2Sa 22:25 et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum
2Sa 22:26 cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus
2Sa 22:27 cum electo electus eris et cum perverso perverteris
2Sa 22:28 et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis
2Sa 22:29 quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas
2Sa 22:30 in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum
2Sa 22:31 Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se
2Sa 22:32 quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum
2Sa 22:33 Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam viam meam
2Sa 22:34 coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens me
2Sa 22:35 docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea
2Sa 22:36 dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit me
2Sa 22:37 dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei
2Sa 22:38 persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam eos
2Sa 22:39 consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis
2Sa 22:40 accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me
2Sa 22:41 inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos
2Sa 22:42 clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos
2Sa 22:43 delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam
2Sa 22:44 salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi
2Sa 22:45 filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi
2Sa 22:46 filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis
2Sa 22:47 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meae
2Sa 22:48 Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me
2Sa 22:49 qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis me
2Sa 22:50 propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantabo
2Sa 22:51 magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum
Previous
List