Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Rebellion of Sheba

2Sa 20:1 accidit quoque ut ibi esset vir Belial nomine Seba filius Bochri vir iemineus et cecinit bucina et ait non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai vir in tabernacula tua Israhel

2Sa 20:2 et separatus est omnis Israhel a David secutusque est Seba filium Bochri viri autem Iuda adheserunt regi suo a Iordane usque Hierusalem

2Sa 20:3 cumque venisset rex in domum suam Hierusalem tulit decem mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum et tradidit eas in custodiam alimenta eis praebens et non est ingressus ad eas sed erant clausae usque ad diem mortis suae in viduitate viventes

2Sa 20:4 dixit autem rex Amasae convoca mihi omnes viros Iuda in diem tertium et tu adesto praesens

2Sa 20:5 abiit ergo Amasa ut convocaret Iudam et moratus est extra placitum quod ei constituerat

2Sa 20:6 ait autem David ad Abisai nunc magis adflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom tolle igitur servos domini tui et persequere eum ne forte inveniat civitates munitas et effugiat nos

2Sa 20:7 egressi sunt ergo cum eo viri Ioab Cherethi quoque et Felethi et omnes robusti exierunt de Hierusalem ad persequendum Seba filium Bochri

2Sa 20:8 cumque illi essent iuxta lapidem grandem qui est in Gabaon Amasa veniens occurrit eis porro Ioab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia in vagina qui fabrefactus levi motu egredi poterat et percutere

2Sa 20:9 dixit itaque Ioab ad Amasa salve mi frater et tenuit manu dextra mentum Amasae quasi osculans eum

2Sa 20:10 porro Amasa non observavit gladium quem habebat Ioab qui percussit eum in latere et effudit intestina eius in terram nec secundum vulnus adposuit Ioab autem et Abisai frater eius persecuti sunt Seba filium Bochri

2Sa 20:11 interea quidam viri cum stetissent iuxta cadaver Amasae de sociis Ioab dixerunt ecce qui esse voluit pro Ioab comes David pro Ioab

2Sa 20:12 Amasa autem conspersus sanguine iacebat in media via vidit hoc quidam vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum et amovit Amasam de via in agrum operuitque eum vestimento ne subsisterent transeuntes propter eum

2Sa 20:13 amoto igitur illo de via transiebat omnis vir sequens Ioab ad persequendum Seba filium Bochri

2Sa 20:14 porro ille transierat per omnes tribus Israhel in Abelam et in Bethmacha omnesque electi congregati fuerant ad eum

2Sa 20:15 venerunt itaque et obpugnabant eum in Abela et in Bethmacha et circumdederunt munitionibus civitatem et obsessa est urbs omnis autem turba quae erat cum Ioab moliebatur destruere muros

2Sa 20:16 et exclamavit mulier sapiens de civitate audite audite dicite Ioab adpropinqua huc et loquar tecum

2Sa 20:17 qui cum accessisset ad eam ait illi tu es Ioab et ille respondit ego ad quem sic locuta est audi sermones ancillae tuae qui respondit audio

2Sa 20:18 rursumque illa sermo inquit dicebatur in veteri proverbio qui interrogant interrogent in Abela et sic perficiebant

2Sa 20:19 nonne ego sum quae respondeo veritatem Israhel et tu quaeris subruere civitatem et evertere matrem in Israhel quare praecipitas hereditatem Domini

2Sa 20:20 respondensque Ioab ait absit absit hoc a me non praecipito neque demolior

2Sa 20:21 non se sic habet res sed homo de monte Ephraim Seba filius Bochri cognomine levavit manum contra regem David tradite illum solum et recedemus a civitate et ait mulier ad Ioab ecce caput eius mittetur ad te per murum

2Sa 20:22 ingressa est ergo ad omnem populum et locuta est eis sapienter qui abscisum caput Seba filii Bochri proiecerunt ad Ioab et ille cecinit tuba et recesserunt ab urbe unusquisque in tabernacula sua Ioab autem reversus est Hierusalem ad regem

2Sa 20:23 fuit ergo Ioab super omnem exercitum Israhel Banaias autem filius Ioiadae super Cheretheos et Feletheos

2Sa 20:24 Aduram vero super tributa porro Iosaphat filius Ahilud a commentariis

2Sa 20:25 Sia autem scriba Sadoc vero et Abiathar sacerdotes

2Sa 20:26 Hira autem Hiaiarites erat sacerdos David


List of Articles
번호 분류 제목
931 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
930 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
929 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
928 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
927 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
926 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
925 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
924 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
923 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
922 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
921 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
920 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
919 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
918 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
917 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
916 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
915 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
914 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
913 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
912 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
911 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
910 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
909 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
908 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
907 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
906 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
905 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
904 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
903 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
902 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
901 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
900 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
899 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
898 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
897 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
896 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
895 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
894 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
893 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
892 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
891 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
890 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
889 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
888 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
887 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
886 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
885 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
884 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
883 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
882 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 19 Next
/ 19

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소