Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Absalom's Conspiracy

2Sa 15:1 igitur post haec fecit sibi Absalom currum et equites et quinquaginta viros qui praecederent eum

2Sa 15:2 et mane consurgens Absalom stabat iuxta introitum portae et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis iudicium vocabat Absalom ad se et dicebat de qua civitate es tu qui respondens aiebat ex una tribu Israhel ego sum servus tuus

2Sa 15:3 respondebatque ei Absalom videntur mihi sermones tui boni et iusti sed non est qui te audiat constitutus a rege dicebatque Absalom

2Sa 15:4 quis me constituat iudicem super terram ut ad me veniant omnes qui habent negotium et iuste iudicem

2Sa 15:5 sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum extendebat manum suam et adprehendens osculabatur eum

2Sa 15:6 faciebatque hoc omni Israhel qui veniebat ad iudicium ut audiretur a rege et sollicitabat corda virorum Israhel

2Sa 15:7 post quattuor autem annos dixit Absalom ad regem vadam et reddam vota mea quae vovi Domino in Hebron

2Sa 15:8 vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syriae dicens si reduxerit me Dominus in Hierusalem sacrificabo Domino

2Sa 15:9 dixitque ei rex vade in pace et surrexit et abiit in Hebron

2Sa 15:10 misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israhel dicens statim ut audieritis clangorem bucinae dicite regnavit Absalom in Hebron

2Sa 15:11 porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Hierusalem vocati euntes simplici corde et causam penitus ignorantes

2Sa 15:12 accersivit quoque Absalom Ahitofel Gilonitem consiliarium David de civitate sua Gilo cum immolaret victimas et facta est coniuratio valida populusque concurrens augebatur cum Absalom

David Flees Jerusalem

2Sa 15:13 venit igitur nuntius ad David dicens toto corde universus Israhel sequitur Absalom

2Sa 15:14 et ait David servis suis qui erant cum eo in Hierusalem surgite fugiamus neque enim erit nobis effugium a facie Absalom festinate egredi ne forte veniens occupet nos et inpellat super nos ruinam et percutiat civitatem in ore gladii

2Sa 15:15 dixeruntque servi regis ad eum omnia quaecumque praeceperit dominus noster rex libenter exsequimur servi tui

2Sa 15:16 egressus est ergo rex et universa domus eius pedibus suis et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum

2Sa 15:17 egressusque rex et omnis Israhel pedibus suis stetit procul a domo

2Sa 15:18 et universi servi eius ambulabant iuxta eum et legiones Cherethi et Felethi et omnes Getthei sescenti viri qui secuti eum fuerant de Geth praecedebant regem

2Sa 15:19 dixit autem rex ad Ethai Gettheum cur venis nobiscum revertere et habita cum rege quia peregrinus es et egressus de loco tuo

2Sa 15:20 heri venisti et hodie inpelleris nobiscum egredi ego autem vadam quo iturus sum revertere et reduc tecum fratres tuos ostendisti gratiam et fidem

2Sa 15:21 et respondit Ethai regi dicens vivit Dominus et vivit dominus meus rex quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex sive in morte sive in vita ibi erit servus tuus

2Sa 15:22 et ait David Ethai veni et transi et transivit Ethai Gettheus et omnes viri qui cum eo erant et reliqua multitudo

2Sa 15:23 omnesque flebant voce magna et universus populus transiebat rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron et cunctus populus incedebat contra viam quae respicit ad desertum

2Sa 15:24 venit autem et Sadoc et universi Levitae cum eo portantes arcam foederis Dei et deposuerunt arcam Dei et ascendit Abiathar donec expletus est omnis populus qui egressus fuerat de civitate

2Sa 15:25 et dixit rex ad Sadoc reporta arcam Dei in urbem si invenero gratiam in oculis Domini reducet me et ostendet mihi eam et tabernaculum suum

2Sa 15:26 si autem dixerit non places praesto sum faciat quod bonum est coram se

2Sa 15:27 et dixit rex ad Sadoc sacerdotem o videns revertere in civitatem in pace et Achimaas filius tuus et Ionathan filius Abiathar duo filii vestri sint vobiscum

2Sa 15:28 ecce ego abscondar in campestribus deserti donec veniat sermo a vobis indicans mihi

2Sa 15:29 reportaverunt igitur Sadoc et Abiathar arcam Dei Hierusalem et manserunt ibi

2Sa 15:30 porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens operto capite et nudis pedibus incedens sed et omnis populus qui erat cum eo operto capite ascendebat plorans

2Sa 15:31 nuntiatum est autem David quod et Ahitofel esset in coniuratione cum Absalom dixitque David infatua quaeso consilium Ahitofel Domine

2Sa 15:32 cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum ecce occurrit ei Husai Arachites scissa veste et terra pleno capite

2Sa 15:33 et dixit ei David si veneris mecum eris mihi oneri

2Sa 15:34 si autem in civitatem revertaris et dixeris Absalom servus tuus sum rex sicut fui servus patris tui sic ero servus tuus dissipabis consilium Ahitofel

2Sa 15:35 habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes et omne verbum quodcumque audieris de domo regis indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus

2Sa 15:36 sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas Sadoc et Ionathan Abiathar et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis

2Sa 15:37 veniente ergo Husai amico David in civitatem Absalom quoque ingressus est Hierusalem


  1. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 01

    Category2 Samuel
    Read More
  2. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 02

    Category2 Samuel
    Read More
  3. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 03

    Category2 Samuel
    Read More
  4. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 04

    Category2 Samuel
    Read More
  5. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 05

    Category2 Samuel
    Read More
  6. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 06

    Category2 Samuel
    Read More
  7. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 07

    Category2 Samuel
    Read More
  8. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 08

    Category2 Samuel
    Read More
  9. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 09

    Category2 Samuel
    Read More
  10. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 10

    Category2 Samuel
    Read More
  11. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 11

    Category2 Samuel
    Read More
  12. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 12

    Category2 Samuel
    Read More
  13. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 13

    Category2 Samuel
    Read More
  14. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 14

    Category2 Samuel
    Read More
  15. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 15

    Category2 Samuel
    Read More
  16. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 16

    Category2 Samuel
    Read More
  17. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 17

    Category2 Samuel
    Read More
  18. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 18

    Category2 Samuel
    Read More
  19. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 19

    Category2 Samuel
    Read More
  20. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 20

    Category2 Samuel
    Read More
  21. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 21

    Category2 Samuel
    Read More
  22. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 22

    Category2 Samuel
    Read More
  23. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 23

    Category2 Samuel
    Read More
  24. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 24

    Category2 Samuel
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소