Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Lord's Covenant with David

2Sa 7:1 factum est autem cum sedisset rex in domo sua et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis

2Sa 7:2 dixit ad Nathan prophetam videsne quod ego habitem in domo cedrina et arca Dei posita sit in medio pellium

2Sa 7:3 dixitque Nathan ad regem omne quod est in corde tuo vade fac quia Dominus tecum est

2Sa 7:4 factum est autem in nocte illa et ecce sermo Domini ad Nathan dicens

2Sa 7:5 vade et loquere ad servum meum David haec dicit Dominus numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum

2Sa 7:6 neque enim habitavi in domo ex die qua eduxi filios Israhel de terra Aegypti usque in diem hanc sed ambulans ambulabam in tabernaculo et in tentorio

2Sa 7:7 per cuncta loca quae transivi cum omnibus filiis Israhel numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israhel cui praecepi ut pasceret populum meum Israhel dicens quare non aedificastis mihi domum cedrinam

2Sa 7:8 et nunc haec dices servo meo David haec dicit Dominus exercituum ego tuli te de pascuis sequentem greges ut esses dux super populum meum Israhel

2Sa 7:9 et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti et interfeci universos inimicos tuos a facie tua fecique tibi nomen grande iuxta nomen magnorum qui sunt in terra

2Sa 7:10 et ponam locum populo meo Israhel et plantabo eum et habitabit sub eo et non turbabitur amplius nec addent filii iniquitatis ut adfligant eum sicut prius

2Sa 7:11 ex die qua constitui iudices super populum meum Israhel et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis praedicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus

2Sa 7:12 cumque conpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis suscitabo semen tuum post te quod egredietur de utero tuo et firmabo regnum eius

2Sa 7:13 ipse aedificabit domum nomini meo et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum

2Sa 7:14 ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium qui si inique aliquid gesserit arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum

2Sa 7:15 misericordiam autem meam non auferam ab eo sicut abstuli a Saul quem amovi a facie tua

2Sa 7:16 et fidelis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum ante faciem tuam et thronus tuus erit firmus iugiter

2Sa 7:17 secundum omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David

David's Prayer of Gratitude

2Sa 7:18 ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit quis ego sum Domine Deus et quae domus mea quia adduxisti me hucusque

2Sa 7:19 sed et hoc parum visum est in conspectu tuo Domine Deus nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum ista est enim lex Adam Domine Deus

2Sa 7:20 quid ergo addere poterit adhuc David ut loquatur ad te tu enim scis servum tuum Domine Deus

2Sa 7:21 propter verbum tuum et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia haec ita ut notum faceres servo tuo

2Sa 7:22 idcirco magnificatus es Domine Deus quia non est similis tui neque est deus extra te in omnibus quae audivimus auribus nostris

2Sa 7:23 quae est autem ut populus tuus Israhel gens in terra propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum et poneret sibi nomen faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Aegypto gentem et deum eius

2Sa 7:24 et firmasti tibi populum tuum Israhel in populum sempiternum et tu Domine factus es eis in Deum

2Sa 7:25 nunc ergo Domine Deus verbum quod locutus es super servum tuum et super domum eius suscita in sempiternum et fac sicut locutus es

2Sa 7:26 et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum atque dicatur Dominus exercituum Deus super Israhel et domus servi tui David erit stabilita coram Domino

2Sa 7:27 quia tu Domine exercituum Deus Israhel revelasti aurem servi tui dicens domum aedificabo tibi propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac

2Sa 7:28 nunc ergo Domine Deus tu es Deus et verba tua erunt vera locutus es enim ad servum tuum bona haec

2Sa 7:29 incipe igitur et benedic domui servi tui ut sit in sempiternum coram te quia tu Domine Deus locutus es et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum


  1. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 01

    Category2 Samuel
    Read More
  2. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 02

    Category2 Samuel
    Read More
  3. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 03

    Category2 Samuel
    Read More
  4. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 04

    Category2 Samuel
    Read More
  5. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 05

    Category2 Samuel
    Read More
  6. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 06

    Category2 Samuel
    Read More
  7. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 07

    Category2 Samuel
    Read More
  8. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 08

    Category2 Samuel
    Read More
  9. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 09

    Category2 Samuel
    Read More
  10. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 10

    Category2 Samuel
    Read More
  11. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 11

    Category2 Samuel
    Read More
  12. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 12

    Category2 Samuel
    Read More
  13. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 13

    Category2 Samuel
    Read More
  14. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 14

    Category2 Samuel
    Read More
  15. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 15

    Category2 Samuel
    Read More
  16. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 16

    Category2 Samuel
    Read More
  17. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 17

    Category2 Samuel
    Read More
  18. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 18

    Category2 Samuel
    Read More
  19. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 19

    Category2 Samuel
    Read More
  20. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 20

    Category2 Samuel
    Read More
  21. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 21

    Category2 Samuel
    Read More
  22. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 22

    Category2 Samuel
    Read More
  23. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 23

    Category2 Samuel
    Read More
  24. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 24

    Category2 Samuel
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소