Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

David Hears of Saul's Death

2Sa 1:1 factum est autem postquam mortuus est Saul ut David reverteretur a caede Amalech et maneret in Siceleg dies duos

2Sa 1:2 in die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput et ut venit ad David cecidit super faciem suam et adoravit

2Sa 1:3 dixitque ad eum David unde venis qui ait ad eum de castris Israhel fugi

2Sa 1:4 et dixit ad eum David quod est verbum quod factum est indica mihi qui ait fugit populus e proelio et multi corruentes e populo mortui sunt sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt

2Sa 1:5 dixitque David ad adulescentem qui nuntiabat unde scis quia mortuus est Saul et Ionathan filius eius

2Sa 1:6 ait adulescens qui narrabat ei casu veni in montem Gelboe et Saul incumbebat super hastam suam porro currus et equites adpropinquabant ei

2Sa 1:7 et conversus post tergum suum vidensque me vocavit cui cum respondissem adsum

2Sa 1:8 dixit mihi quisnam es tu et aio ad eum Amalechites sum

2Sa 1:9 et locutus est mihi sta super me et interfice me quoniam tenent me angustiae et adhuc tota anima in me est

2Sa 1:10 stansque super eum occidi illum sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam et tuli diadema quod erat in capite eius et armillam de brachio illius et adtuli ad te dominum meum huc

2Sa 1:11 adprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque viri qui erant cum eo

2Sa 1:12 et planxerunt et fleverunt et ieiunaverunt usque ad vesperam super Saul et super Ionathan filium eius et super populum Domini et super domum Israhel quod corruissent gladio

2Sa 1:13 dixitque David ad iuvenem qui nuntiaverat ei unde es qui respondit filius hominis advenae amalechitae ego sum

2Sa 1:14 et ait ad eum David quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini

2Sa 1:15 vocansque David unum de pueris ait accedens inrue in eum qui percussit illum et mortuus est

2Sa 1:16 et ait ad eum David sanguis tuus super caput tuum os enim tuum locutum est adversum te dicens ego interfeci christum Domini

David's Lament for Saul and Jonathan

2Sa 1:17 planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul et super Ionathan filium eius

2Sa 1:18 et praecepit ut docerent filios Iuda arcum sicut scriptum est in libro Iustorum

2Sa 1:19 incliti Israhel super montes tuos interfecti sunt quomodo ceciderunt fortes

2Sa 1:20 nolite adnuntiare in Geth neque adnuntietis in conpetis Ascalonis ne forte laetentur filiae Philisthim ne exultent filiae incircumcisorum

2Sa 1:21 montes Gelboe nec ros nec pluviae veniant super vos neque sint agri primitiarum quia ibi abiectus est clypeus fortium clypeus Saul quasi non esset unctus oleo

2Sa 1:22 a sanguine interfectorum ab adipe fortium sagitta Ionathan numquam rediit retrorsum et gladius Saul non est reversus inanis

2Sa 1:23 Saul et Ionathan amabiles et decori in vita sua in morte quoque non sunt divisi aquilis velociores leonibus fortiores

2Sa 1:24 filiae Israhel super Saul flete qui vestiebat vos coccino in deliciis qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro

2Sa 1:25 quomodo ceciderunt fortes in proelio Ionathan in excelsis tuis occisus est

2Sa 1:26 doleo super te frater mi Ionathan decore nimis et amabilis super amorem mulierum

2Sa 1:27 quomodo ceciderunt robusti et perierunt arma bellica


  1. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 01

    Category2 Samuel
    Read More
  2. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 02

    Category2 Samuel
    Read More
  3. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 03

    Category2 Samuel
    Read More
  4. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 04

    Category2 Samuel
    Read More
  5. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 05

    Category2 Samuel
    Read More
  6. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 06

    Category2 Samuel
    Read More
  7. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 07

    Category2 Samuel
    Read More
  8. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 08

    Category2 Samuel
    Read More
  9. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 09

    Category2 Samuel
    Read More
  10. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 10

    Category2 Samuel
    Read More
  11. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 11

    Category2 Samuel
    Read More
  12. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 12

    Category2 Samuel
    Read More
  13. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 13

    Category2 Samuel
    Read More
  14. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 14

    Category2 Samuel
    Read More
  15. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 15

    Category2 Samuel
    Read More
  16. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 16

    Category2 Samuel
    Read More
  17. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 17

    Category2 Samuel
    Read More
  18. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 18

    Category2 Samuel
    Read More
  19. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 19

    Category2 Samuel
    Read More
  20. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 20

    Category2 Samuel
    Read More
  21. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 21

    Category2 Samuel
    Read More
  22. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 22

    Category2 Samuel
    Read More
  23. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 23

    Category2 Samuel
    Read More
  24. Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 24

    Category2 Samuel
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소