Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Death of Saul

1Sa 31:1 Philisthim autem pugnabant adversum Israhel et fugerunt viri Israhel ante faciem Philisthim et ceciderunt interfecti in monte Gelboe

1Sa 31:2 inrueruntque Philisthim in Saul et filios eius et percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisue filios Saul

1Sa 31:3 totumque pondus proelii versum est in Saul et consecuti sunt eum viri sagittarii et vulneratus est vehementer a sagittariis

1Sa 31:4 dixitque Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et percute me ne forte veniant incircumcisi isti et interficiant me inludentes mihi et noluit armiger eius fuerat enim nimio timore perterritus arripuit itaque Saul gladium et inruit super eum

1Sa 31:5 quod cum vidisset armiger eius videlicet quod mortuus esset Saul inruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo

1Sa 31:6 mortuus est ergo Saul et tres filii eius et armiger illius et universi viri eius in die illa pariter

1Sa 31:7 videntes autem viri Israhel qui erant trans vallem et trans Iordanem quod fugissent viri israhelitae et quod mortuus esset Saul et filii eius reliquerunt civitates suas et fugerunt veneruntque Philisthim et habitaverunt ibi

1Sa 31:8 facta autem die altera venerunt Philisthim ut spoliarent interfectos et invenerunt Saul et tres filios eius iacentes in monte Gelboe

1Sa 31:9 et praeciderunt caput Saul et expoliaverunt eum armis et miserunt in terram Philisthinorum per circuitum ut adnuntiaretur in templo idolorum et in populis

1Sa 31:10 et posuerunt arma eius in templo Astharoth corpus vero eius suspenderunt in muro Bethsan

1Sa 31:11 quod cum audissent habitatores Iabesgalaad quaecumque fecerant Philisthim Saul

1Sa 31:12 surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum eius de muro Bethsan veneruntque Iabes et conbuserunt ea ibi

1Sa 31:13 et tulerunt ossa eorum et sepelierunt in nemore Iabes et ieiunaverunt septem diebus


List of Articles
번호 분류 제목
31 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 01
30 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 02
29 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 03
28 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 04
27 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 05
26 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 06
25 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 07
24 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 08
23 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 09
22 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 10
21 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 11
20 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 12
19 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 13
18 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 14
17 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 15
16 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 16
15 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 17
14 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 18
13 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 19
12 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 20
11 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 21
10 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 22
9 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 23
8 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 24
7 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 25
6 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 26
5 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 27
4 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 28
3 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 29
2 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 30
» 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 31
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소