Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

David Spares Saul Again

1Sa 26:1 et venerunt Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes ecce David absconditus est in colle Achilae quae est ex adverso solitudinis

1Sa 26:2 et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph et cum eo tria milia virorum de electis Israhel ut quaereret David in deserto Ziph

1Sa 26:3 et castrametatus est Saul in Gabaa Achilae quae erat ex adverso solitudinis in via David autem habitabat in deserto videns autem quod venisset Saul post se in desertum

1Sa 26:4 misit exploratores et didicit quod venisset certissime

1Sa 26:5 et surrexit David et venit ad locum ubi erat Saul cumque vidisset locum in quo dormiebat Saul et Abner filius Ner princeps militiae eius Saulem dormientem in tentorio et reliquum vulgus per circuitum eius

1Sa 26:6 ait David ad Ahimelech Cettheum et Abisai filium Sarviae fratrem Ioab dicens quis descendet mecum ad Saul in castra dixitque Abisai ego descendam tecum

1Sa 26:7 venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte et invenerunt Saul iacentem et dormientem in tentorio et hastam fixam in terra ad caput eius Abner autem et populum dormientes in circuitu eius

1Sa 26:8 dixitque Abisai ad David conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel et secundo opus non erit

1Sa 26:9 et dixit David ad Abisai ne interficias eum quis enim extendit manum suam in christum Domini et innocens erit

1Sa 26:10 et dixit David vivit Dominus quia nisi Dominus percusserit eum aut dies eius venerit ut moriatur aut in proelium descendens perierit

1Sa 26:11 propitius mihi sit Dominus ne extendam manum meam in christum Domini nunc igitur tolle hastam quae est ad caput eius et scyphum aquae et abeamus

1Sa 26:12 tulit ergo David hastam et scyphum aquae qui erat ad caput Saul et abierunt et non erat quisquam qui videret et intellegeret et vigilaret sed omnes dormiebant quia sopor Domini inruerat super eos

1Sa 26:13 cumque transisset David ex adverso et stetisset in vertice montis de longe et esset grande intervallum inter eos

1Sa 26:14 clamavit David ad populum et ad Abner filium Ner dicens nonne respondebis Abner et respondens Abner ait quis es tu qui clamas et inquietas regem

1Sa 26:15 et ait David ad Abner numquid non vir tu es et quis alius similis tui in Israhel quare ergo non custodisti dominum tuum regem ingressus est enim unus de turba ut interficeret regem dominum tuum

1Sa 26:16 non est bonum hoc quod fecisti vivit Dominus quoniam filii mortis estis vos qui non custodistis dominum vestrum christum Domini nunc ergo vide ubi sit hasta regis et ubi scyphus aquae qui erat ad caput eius

1Sa 26:17 cognovit autem Saul vocem David et dixit num vox tua est haec fili mi David et David vox mea domine mi rex

1Sa 26:18 et ait quam ob causam dominus meus persequitur servum suum quid feci aut quod est in manu mea malum

1Sa 26:19 nunc ergo audi oro domine mi rex verba servi tui si Dominus incitat te adversum me odoretur sacrificium si autem filii hominum maledicti sunt in conspectu Domini qui eiecerunt me hodie ut non habitem in hereditate Domini dicentes vade servi diis alienis

1Sa 26:20 et nunc non effundatur sanguis meus in terra coram Domino quia egressus est rex Israhel ut quaerat pulicem unum sicut persequitur perdix in montibus

1Sa 26:21 et ait Saul peccavi revertere fili mi David nequaquam enim ultra male tibi faciam eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie apparet quod stulte egerim et ignoraverim multa nimis

1Sa 26:22 et respondens David ait ecce hasta regis transeat unus de pueris et tollat eam

1Sa 26:23 Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam et fidem tradidit enim te Dominus hodie in manu mea et nolui levare manum meam in christum Domini

1Sa 26:24 et sicuti magnificata est anima tua hodie in oculis meis sic magnificetur anima mea in oculis Domini et liberet me de omni angustia

1Sa 26:25 ait ergo Saul ad David benedictus tu fili mi David et quidem faciens facies et potens poteris abiit autem David in viam suam et Saul reversus est in locum suum


  1. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 01

    Category1 Samuel
    Read More
  2. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 02

    Category1 Samuel
    Read More
  3. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 03

    Category1 Samuel
    Read More
  4. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 04

    Category1 Samuel
    Read More
  5. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 05

    Category1 Samuel
    Read More
  6. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 06

    Category1 Samuel
    Read More
  7. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 07

    Category1 Samuel
    Read More
  8. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 08

    Category1 Samuel
    Read More
  9. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 09

    Category1 Samuel
    Read More
  10. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 10

    Category1 Samuel
    Read More
  11. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 11

    Category1 Samuel
    Read More
  12. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 12

    Category1 Samuel
    Read More
  13. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 13

    Category1 Samuel
    Read More
  14. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 14

    Category1 Samuel
    Read More
  15. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 15

    Category1 Samuel
    Read More
  16. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 16

    Category1 Samuel
    Read More
  17. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 17

    Category1 Samuel
    Read More
  18. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 18

    Category1 Samuel
    Read More
  19. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 19

    Category1 Samuel
    Read More
  20. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 20

    Category1 Samuel
    Read More
  21. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 21

    Category1 Samuel
    Read More
  22. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 22

    Category1 Samuel
    Read More
  23. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 23

    Category1 Samuel
    Read More
  24. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 24

    Category1 Samuel
    Read More
  25. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 25

    Category1 Samuel
    Read More
  26. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 26

    Category1 Samuel
    Read More
  27. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 27

    Category1 Samuel
    Read More
  28. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 28

    Category1 Samuel
    Read More
  29. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 29

    Category1 Samuel
    Read More
  30. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 30

    Category1 Samuel
    Read More
  31. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 31

    Category1 Samuel
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소