Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

David Saves the City of Keilah

1Sa 23:1 et nuntiaverunt David dicentes ecce Philisthim obpugnant Ceila et diripiunt areas

1Sa 23:2 consuluit igitur David Dominum dicens num vadam et percutiam Philistheos istos et ait Dominus ad David vade et percuties Philistheos et salvabis Ceila

1Sa 23:3 et dixerunt viri qui erant cum David ad eum ecce nos hic in Iudaea consistentes timemus quanto magis si ierimus in Ceila adversum agmina Philisthinorum

1Sa 23:4 rursum ergo David consuluit Dominum qui respondens ei ait surge et vade in Ceila ego enim tradam Philistheos in manu tua

1Sa 23:5 abiit David et viri eius in Ceila et pugnavit adversum Philistheos et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga magna et salvavit David habitatores Ceilae

1Sa 23:6 porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Ahimelech ad David in Ceila ephod secum habens descenderat

1Sa 23:7 nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila et ait Saul tradidit eum Deus in manus meas conclususque est introgressus urbem in qua portae et serae

1Sa 23:8 et praecepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceila et obsideret David et viros eius

1Sa 23:9 quod cum rescisset David quia praepararet ei Saul clam malum dixit ad Abiathar sacerdotem adplica ephod

1Sa 23:10 et ait David Domine Deus Israhel audivit famam servus tuus quod disponat Saul venire ad Ceila ut evertat urbem propter me

1Sa 23:11 si tradent me viri Ceila in manus eius et si descendet Saul sicut audivit servus tuus Domine Deus Israhel indica servo tuo et ait Dominus descendet

1Sa 23:12 dixitque David si tradent viri Ceilae me et viros qui sunt mecum in manu Saul et dixit Dominus tradent

1Sa 23:13 surrexit ergo David et viri eius quasi sescenti et egressi de Ceila huc atque illuc vagabantur incerti nuntiatumque est Saul quod fugisset David de Ceila quam ob rem dissimulavit exire

1Sa 23:14 morabatur autem David in deserto in locis firmissimis mansitque in monte solitudinis Ziph quaerebat tamen eum Saul cunctis diebus et non tradidit eum Deus in manus eius

Saul Pursues David

1Sa 23:15 et vidit David quod egressus esset Saul ut quaereret animam eius porro David erat in deserto Ziph in silva

1Sa 23:16 et surrexit Ionathan filius Saul et abiit ad David in silva et confortavit manus eius in Deo dixitque ei

1Sa 23:17 ne timeas neque enim inveniet te manus Saul patris mei et tu regnabis super Israhel et ego ero tibi secundus sed et Saul pater meus scit hoc

1Sa 23:18 percussit igitur uterque foedus coram Domino mansitque David in silva Ionathas autem reversus est in domum suam

1Sa 23:19 ascenderunt autem Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes nonne David latitat apud nos in locis tutissimis silvae in colle Achilae quae est ad dexteram deserti

1Sa 23:20 nunc ergo sicut desideravit anima tua ut descenderes descende nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis

1Sa 23:21 dixitque Saul benedicti vos a Domino quia doluistis vicem meam

1Sa 23:22 abite oro et diligentius praeparate et curiosius agite et considerate locum ubi sit pes eius vel quis viderit eum ibi recogitat enim de me quod callide insidier ei

1Sa 23:23 considerate et videte omnia latibula eius in quibus absconditur et revertimini ad me ad rem certam ut vadam vobiscum quod si etiam in terra se abstruserit perscrutabor eum in cunctis milibus Iuda

1Sa 23:24 at illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul David autem et viri eius erant in deserto Maon in campestribus ad dextram Iesimuth

1Sa 23:25 ivit ergo Saul et socii eius ad quaerendum et nuntiatum est David statimque descendit ad petram et versabatur in deserto Maon quod cum audisset Saul persecutus est David in deserto Maon

1Sa 23:26 et ibat Saul ad latus montis ex parte una David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera porro David desperabat se posse evadere a facie Saul itaque Saul et viri eius in modum coronae cingebant David et viros eius ut caperent eos

1Sa 23:27 et nuntius venit ad Saul dicens festina et veni quoniam infuderunt se Philisthim super terram

1Sa 23:28 reversus est ergo Saul desistens persequi David et perrexit in occursum Philisthinorum propter hoc vocaverunt locum illum petram Dividentem

1Sa 23:29 (24:1) ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis Engaddi


  1. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 01

    Category1 Samuel
    Read More
  2. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 02

    Category1 Samuel
    Read More
  3. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 03

    Category1 Samuel
    Read More
  4. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 04

    Category1 Samuel
    Read More
  5. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 05

    Category1 Samuel
    Read More
  6. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 06

    Category1 Samuel
    Read More
  7. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 07

    Category1 Samuel
    Read More
  8. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 08

    Category1 Samuel
    Read More
  9. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 09

    Category1 Samuel
    Read More
  10. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 10

    Category1 Samuel
    Read More
  11. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 11

    Category1 Samuel
    Read More
  12. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 12

    Category1 Samuel
    Read More
  13. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 13

    Category1 Samuel
    Read More
  14. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 14

    Category1 Samuel
    Read More
  15. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 15

    Category1 Samuel
    Read More
  16. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 16

    Category1 Samuel
    Read More
  17. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 17

    Category1 Samuel
    Read More
  18. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 18

    Category1 Samuel
    Read More
  19. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 19

    Category1 Samuel
    Read More
  20. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 20

    Category1 Samuel
    Read More
  21. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 21

    Category1 Samuel
    Read More
  22. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 22

    Category1 Samuel
    Read More
  23. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 23

    Category1 Samuel
    Read More
  24. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 24

    Category1 Samuel
    Read More
  25. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 25

    Category1 Samuel
    Read More
  26. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 26

    Category1 Samuel
    Read More
  27. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 27

    Category1 Samuel
    Read More
  28. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 28

    Category1 Samuel
    Read More
  29. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 29

    Category1 Samuel
    Read More
  30. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 30

    Category1 Samuel
    Read More
  31. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 31

    Category1 Samuel
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소