Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Saul Tries to Kill David

1Sa 19:1 locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes servos suos ut occiderent David porro Ionathan filius Saul diligebat David valde

1Sa 19:2 et indicavit Ionathan David dicens quaerit Saul pater meus occidere te quapropter observa te quaeso mane et manebis clam et absconderis

1Sa 19:3 ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum in agro ubicumque fueris et ego loquar de te ad patrem meum et quodcumque videro nuntiabo tibi

1Sa 19:4 locutus est ergo Ionathan de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum ne pecces rex in servum tuum David quia non peccavit tibi et opera eius bona sunt tibi valde

1Sa 19:5 et posuit animam suam in manu sua et percussit Philistheum et fecit Dominus salutem magnam universo Israhel vidisti et laetatus es quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David qui est absque culpa

1Sa 19:6 quod cum audisset Saul placatus voce Ionathae iuravit vivit Dominus quia non occidetur

1Sa 19:7 vocavit itaque Ionathan David et indicavit ei omnia verba haec et introduxit Ionathan David ad Saul et fuit ante eum sicut fuerat heri et nudius tertius

1Sa 19:8 motum est autem rursus bellum et egressus David pugnavit adversus Philisthim percussitque eos plaga magna et fugerunt a facie eius

1Sa 19:9 et factus est spiritus Domini malus in Saul sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam porro David psallebat in manu sua

1Sa 19:10 nisusque est Saul configere lancea David in pariete et declinavit David a facie Saul lancea autem casso vulnere perlata est in parietem et David fugit et salvatus est nocte illa

1Sa 19:11 misit ergo Saul satellites suos in domum David ut custodirent eum et interficeretur mane quod cum adnuntiasset David Michol uxor sua dicens nisi salvaveris te nocte hac cras morieris

1Sa 19:12 deposuit eum per fenestram porro ille abiit et aufugit atque salvatus est

1Sa 19:13 tulit autem Michol statuam et posuit eam super lectum et pellem pilosam caprarum posuit ad caput eius et operuit eam vestimentis

1Sa 19:14 misit autem Saul apparitores qui raperent David et responsum est quod aegrotaret

1Sa 19:15 rursumque misit Saul nuntios ut viderent David dicens adferte eum ad me in lecto ut occidatur

1Sa 19:16 cumque venissent nuntii inventum est simulacrum super lectum et pellis caprarum ad caput eius

1Sa 19:17 dixitque Saul ad Michol quare sic inlusisti mihi et dimisisti inimicum meum ut fugeret et respondit Michol ad Saul quia ipse locutus est mihi dimitte me alioquin interficiam te

1Sa 19:18 David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuhel in Ramatha et nuntiavit ei omnia quae fecerat sibi Saul et abierunt ipse et Samuhel et morati sunt in Nahioth

1Sa 19:19 nuntiatum est autem Sauli a dicentibus ecce David in Nahioth in Rama

1Sa 19:20 misit ergo Saul lictores ut raperent David qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuhel stantem super eos factus est etiam in illis spiritus Domini et prophetare coeperunt etiam ipsi

1Sa 19:21 quod cum nuntiatum esset Sauli misit alios nuntios prophetaverunt autem et illi et rursum Saul misit tertios nuntios qui et ipsi prophetaverunt

1Sa 19:22 abiit autem etiam ipse in Ramatha et venit usque ad cisternam magnam quae est in Soccho et interrogavit et dixit in quo loco sunt Samuhel et David dictumque est ei ecce in Nahioth sunt in Rama

1Sa 19:23 et abiit in Nahioth in Rama et factus est etiam super eum spiritus Dei et ambulabat ingrediens et prophetabat usque dum veniret in Nahioth in Rama

1Sa 19:24 et expoliavit se etiam ipse vestimentis suis et prophetavit cum ceteris coram Samuhel et cecidit nudus tota die illa et nocte unde et exivit proverbium num et Saul inter prophetas


  1. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Samuel

    Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 01

  2. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Samuel

    Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 02

  3. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Samuel

    Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 03

  4. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Samuel

    Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 04

  5. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Samuel

    Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 05

  6. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Samuel

    Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 06

  7. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Samuel

    Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 07

  8. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Samuel

    Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 08

  9. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Samuel

    Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 09

  10. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Samuel

    Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 10

  11. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Samuel

    Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 11

  12. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Samuel

    Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 12

  13. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Samuel

    Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 13

  14. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Samuel

    Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 14

  15. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Samuel

    Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 15

  16. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Samuel

    Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 16

  17. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Samuel

    Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 17

  18. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Samuel

    Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 18

  19. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Samuel

    Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 19

  20. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Samuel

    Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 20

  21. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Samuel

    Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 21

  22. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Samuel

    Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 22

  23. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Samuel

    Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 23

  24. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Samuel

    Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 24

  25. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Samuel

    Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 25

  26. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Samuel

    Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 26

  27. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Samuel

    Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 27

  28. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Samuel

    Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 28

  29. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Samuel

    Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 29

  30. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Samuel

    Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 30

  31. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 1 Samuel

    Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 31

목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소