Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Saul Chosen to Be King

1Sa 9:1 et erat vir de Beniamin nomine Cis filius Abihel filii Seror filii Bechoreth filii Afia filii viri Iemini fortis robore

1Sa 9:2 et erat ei filius vocabulo Saul electus et bonus et non erat vir de filiis Israhel melior illo ab umero et sursum eminebat super omnem populum

1Sa 9:3 perierant autem asinae Cis patris Saul et dixit Cis ad Saul filium suum tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quaere asinas qui cum transissent per montem Ephraim

1Sa 9:4 et per terram Salisa et non invenissent transierunt etiam per terram Salim et non erant sed et per terram Iemini et minime reppererunt

1Sa 9:5 cum autem venissent in terram Suph dixit Saul ad puerum suum qui erat cum eo veni et revertamur ne forte dimiserit pater meus asinas et sollicitus sit pro nobis

1Sa 9:6 qui ait ei ecce est vir Dei in civitate hac vir nobilis omne quod loquitur absque ambiguitate venit nunc ergo eamus illuc si forte indicet nobis de via nostra propter quam venimus

1Sa 9:7 dixitque Saul ad puerum suum ecce ibimus quid feremus ad virum panis defecit in sitarciis nostris et sportulam non habemus ut demus homini Dei nec quicquam aliud

1Sa 9:8 rursum puer respondit Sauli et ait ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti demus homini Dei ut indicet nobis viam nostram

1Sa 9:9 olim in Israhel sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum venite et eamus ad videntem qui enim propheta dicitur hodie vocabatur olim videns

1Sa 9:10 et dixit Saul ad puerum suum optimus sermo tuus veni eamus et ierunt in civitatem in qua erat vir Dei

1Sa 9:11 cumque ascenderent clivum civitatis invenerunt puellas egredientes ad hauriendam aquam et dixerunt eis num hic est videns

1Sa 9:12 quae respondentes dixerunt illis hic est ecce ante te festina nunc hodie enim venit in civitate quia sacrificium est hodie populo in excelso

1Sa 9:13 ingredientes urbem statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum neque enim comesurus est populus donec ille veniat quia ipse benedicit hostiae et deinceps comedunt qui vocati sunt nunc ergo conscendite quia hodie repperietis eum

1Sa 9:14 et ascenderunt in civitatem cumque illi ambularent in medio urbis apparuit Samuhel egrediens obviam eis ut ascenderet in excelsum

1Sa 9:15 Dominus autem revelaverat auriculam Samuhel ante unam diem quam veniret Saul dicens

1Sa 9:16 hac ipsa quae nunc est hora cras mittam ad te virum de terra Beniamin et ungues eum ducem super populum meum Israhel et salvabit populum meum de manu Philisthinorum quia respexi populum meum venit enim clamor eorum ad me

1Sa 9:17 cumque aspexisset Samuhel Saulem Dominus ait ei ecce vir quem dixeram tibi iste dominabitur populo meo

1Sa 9:18 accessit autem Saul ad Samuhelem in medio portae et ait indica oro mihi ubi est domus videntis

1Sa 9:19 et respondit Samuhel Sauli dicens ego sum videns ascende ante me in excelsum ut comedatis mecum hodie et dimittam te mane et omnia quae sunt in corde tuo indicabo tibi

1Sa 9:20 et de asinis quas perdidisti nudius tertius ne sollicitus sis quia inventae sunt et cuius erunt optima quaeque Israhel nonne tibi et omni domui patris tui

1Sa 9:21 respondens autem Saul ait numquid non filius Iemini ego sum de minima tribu Israhel et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Beniamin quare ergo locutus es mihi sermonem istum

1Sa 9:22 adsumens itaque Samuhel Saulem et puerum eius introduxit eos in triclinium et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati erant enim quasi triginta viri

1Sa 9:23 dixitque Samuhel coco da partem quam dedi tibi et praecepi ut reponeres seorsum apud te

1Sa 9:24 levavit autem cocus armum et posuit ante Saul dixitque Samuhel ecce quod remansit pone ante te et comede quia de industria servatum est tibi quando populum vocavi et comedit Saul cum Samuhel in die illa

1Sa 9:25 et descenderunt de excelso in oppidum et locutus est cum Saul in solario

1Sa 9:26 cumque mane surrexissent et iam dilucesceret vocavit Samuhel Saul in solarium dicens surge ut dimittam te et surrexit Saul egressique sunt ambo ipse videlicet et Samuhel

1Sa 9:27 cumque descenderent in extrema parte civitatis Samuhel dixit ad Saul dic puero ut antecedat nos et transeat tu autem subsiste paulisper ut indicem tibi verbum Domini


  1. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 01

    Category1 Samuel
    Read More
  2. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 02

    Category1 Samuel
    Read More
  3. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 03

    Category1 Samuel
    Read More
  4. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 04

    Category1 Samuel
    Read More
  5. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 05

    Category1 Samuel
    Read More
  6. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 06

    Category1 Samuel
    Read More
  7. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 07

    Category1 Samuel
    Read More
  8. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 08

    Category1 Samuel
    Read More
  9. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 09

    Category1 Samuel
    Read More
  10. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 10

    Category1 Samuel
    Read More
  11. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 11

    Category1 Samuel
    Read More
  12. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 12

    Category1 Samuel
    Read More
  13. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 13

    Category1 Samuel
    Read More
  14. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 14

    Category1 Samuel
    Read More
  15. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 15

    Category1 Samuel
    Read More
  16. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 16

    Category1 Samuel
    Read More
  17. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 17

    Category1 Samuel
    Read More
  18. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 18

    Category1 Samuel
    Read More
  19. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 19

    Category1 Samuel
    Read More
  20. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 20

    Category1 Samuel
    Read More
  21. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 21

    Category1 Samuel
    Read More
  22. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 22

    Category1 Samuel
    Read More
  23. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 23

    Category1 Samuel
    Read More
  24. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 24

    Category1 Samuel
    Read More
  25. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 25

    Category1 Samuel
    Read More
  26. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 26

    Category1 Samuel
    Read More
  27. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 27

    Category1 Samuel
    Read More
  28. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 28

    Category1 Samuel
    Read More
  29. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 29

    Category1 Samuel
    Read More
  30. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 30

    Category1 Samuel
    Read More
  31. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 31

    Category1 Samuel
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소