Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Ark Returned to Israel

1Sa 6:1 fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus

1Sa 6:2 et vocaverunt Philisthim sacerdotes et divinos dicentes quid faciemus de arca Dei indicate nobis quomodo remittemus eam in locum suum qui dixerunt

1Sa 6:3 si remittitis arcam Dei Israhel nolite dimittere eam vacuam sed quod debetis reddite ei pro peccato et tunc curabimini et scietis quare non recedat manus eius a vobis

1Sa 6:4 qui dixerunt quid est quod pro delicto reddere debeamus ei responderuntque illi

1Sa 6:5 iuxta numerum provinciarum Philisthim quinque anos aureos facietis et quinque mures aureos quia plaga una fuit omnibus vobis et satrapis vestris facietisque similitudines anorum vestrorum et similitudines murium qui demoliti sunt terram et dabitis Deo Israhel gloriam si forte relevet manum suam a vobis et a diis vestris et a terra vestra

1Sa 6:6 quare gravatis corda vestra sicut adgravavit Aegyptus et Pharao cor suum nonne postquam percussus est tunc dimisit eos et abierunt

1Sa 6:7 nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas vaccas fetas quibus non est inpositum iugum iungite in plaustro et recludite vitulos earum domi

1Sa 6:8 tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro et vasa aurea quae exsolvistis ei pro delicto ponetis in capsella ad latus eius et dimittite eam ut vadat

1Sa 6:9 et aspicietis et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames ipse fecit nobis malum hoc grande sin autem minime sciemus quia nequaquam manus eius tetigit nos sed casu accidit

1Sa 6:10 fecerunt ergo illi hoc modo et tollentes duas vaccas quae lactabant vitulos iunxerunt ad plaustrum vitulosque earum concluserunt domi

1Sa 6:11 et posuerunt arcam Dei super plaustrum et capsellam quae habebat mures aureos et similitudinem anorum

1Sa 6:12 ibant autem in directum vaccae per viam quae ducit Bethsames et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram sed et satrapae Philisthinorum sequebantur usque ad terminos Bethsames

1Sa 6:13 porro Bethsamitae metebant triticum in valle et elevantes oculos viderunt arcam et gavisi sunt cum vidissent

1Sa 6:14 et plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamitae et stetit ibi erat autem ibi lapis magnus et conciderunt ligna plaustri vaccasque inposuerunt super ea holocaustum Domino

1Sa 6:15 Levitae autem deposuerunt arcam Dei et capsellam quae erat iuxta eam in qua erant vasa aurea et posuerunt super lapidem grandem viri autem bethsamitae obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die illa Domino

1Sa 6:16 et quinque satrapae Philisthinorum viderunt et reversi sunt in Accaron in die illa

1Sa 6:17 hii sunt autem ani aurei quos reddiderunt Philisthim pro delicto Domino Azotus unum Gaza unum Ascalon unum Geth unum Accaron unum

1Sa 6:18 et mures aureos secundum numerum urbium Philisthim quinque provinciarum ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro et usque ad Abel magnum super quem posuerunt arcam Domini quae erat usque in illa die in agro Iosue Bethsamitis

1Sa 6:19 percussit autem de viris bethsamitibus eo quod vidissent arcam Domini et percussit de populo septuaginta viros et quinquaginta milia plebis luxitque populus quod percussisset Dominus plebem plaga magna

1Sa 6:20 et dixerunt viri bethsamitae quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti huius et ad quem ascendet a nobis

1Sa 6:21 miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim dicentes reduxerunt Philisthim arcam Domini descendite et ducite eam ad vos


  1. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 01

    Category1 Samuel
    Read More
  2. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 02

    Category1 Samuel
    Read More
  3. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 03

    Category1 Samuel
    Read More
  4. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 04

    Category1 Samuel
    Read More
  5. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 05

    Category1 Samuel
    Read More
  6. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 06

    Category1 Samuel
    Read More
  7. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 07

    Category1 Samuel
    Read More
  8. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 08

    Category1 Samuel
    Read More
  9. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 09

    Category1 Samuel
    Read More
  10. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 10

    Category1 Samuel
    Read More
  11. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 11

    Category1 Samuel
    Read More
  12. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 12

    Category1 Samuel
    Read More
  13. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 13

    Category1 Samuel
    Read More
  14. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 14

    Category1 Samuel
    Read More
  15. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 15

    Category1 Samuel
    Read More
  16. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 16

    Category1 Samuel
    Read More
  17. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 17

    Category1 Samuel
    Read More
  18. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 18

    Category1 Samuel
    Read More
  19. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 19

    Category1 Samuel
    Read More
  20. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 20

    Category1 Samuel
    Read More
  21. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 21

    Category1 Samuel
    Read More
  22. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 22

    Category1 Samuel
    Read More
  23. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 23

    Category1 Samuel
    Read More
  24. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 24

    Category1 Samuel
    Read More
  25. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 25

    Category1 Samuel
    Read More
  26. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 26

    Category1 Samuel
    Read More
  27. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 27

    Category1 Samuel
    Read More
  28. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 28

    Category1 Samuel
    Read More
  29. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 29

    Category1 Samuel
    Read More
  30. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 30

    Category1 Samuel
    Read More
  31. Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 31

    Category1 Samuel
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소