Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 03

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Lord Calls Samuel

1Sa 3:1 puer autem Samuhel ministrabat Domino coram Heli et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis non erat visio manifesta

1Sa 3:2 factum est ergo in die quadam Heli iacebat in loco suo et oculi eius caligaverant nec poterat videre

1Sa 3:3 lucerna Dei antequam extingueretur Samuhel autem dormiebat in templo Domini ubi erat arca Dei

1Sa 3:4 et vocavit Dominus Samuhel qui respondens ait ecce ego

1Sa 3:5 et cucurrit ad Heli et dixit ecce ego vocasti enim me qui dixit non vocavi revertere dormi et abiit et dormivit

1Sa 3:6 et adiecit Dominus vocare rursum Samuhel consurgensque Samuhel abiit ad Heli et dixit ecce ego quia vocasti me qui respondit non vocavi te fili mi revertere et dormi

1Sa 3:7 porro Samuhel necdum sciebat Dominum neque revelatus fuerat ei sermo Domini

1Sa 3:8 et adiecit Dominus et vocavit adhuc Samuhel tertio qui consurgens abiit ad Heli

1Sa 3:9 et ait ecce ego quia vocasti me intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et dormi et si deinceps vocaverit te dices loquere Domine quia audit servus tuus abiit ergo Samuhel et dormivit in loco suo

1Sa 3:10 et venit Dominus et stetit et vocavit sicut vocaverat secundo Samuhel Samuhel et ait Samuhel loquere quia audit servus tuus

1Sa 3:11 et dixit Dominus ad Samuhel ecce ego facio verbum in Israhel quod quicumque audierit tinnient ambae aures eius

1Sa 3:12 in die illo suscitabo adversum Heli omnia quae locutus sum super domum eius incipiam et conplebo

1Sa 3:13 praedixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in aeternum propter iniquitatem eo quod noverat indigne agere filios suos et non corripuit eos

1Sa 3:14 idcirco iuravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus eius victimis et muneribus usque in aeternum

1Sa 3:15 dormivit autem Samuhel usque mane aperuitque ostia domus Domini et Samuhel timebat indicare visionem Heli

1Sa 3:16 vocavit ergo Heli Samuhelem et dixit Samuhel fili mi qui respondens ait praesto sum

1Sa 3:17 et interrogavit eum quis est sermo quem locutus est ad te oro te ne celaveris me haec faciat tibi Deus et haec addat si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quae dicta sunt tibi

1Sa 3:18 indicavit itaque ei Samuhel universos sermones et non abscondit ab eo et ille respondit Dominus est quod bonum est in oculis suis faciat

1Sa 3:19 crevit autem Samuhel et Dominus erat cum eo et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram

1Sa 3:20 et cognovit universus Israhel a Dan usque Bersabee quod fidelis Samuhel propheta esset Domini

1Sa 3:21 et addidit Dominus ut appareret in Silo quoniam revelatus fuerat Dominus Samuheli in Silo iuxta verbum Domini et evenit sermo Samuhelis universo Israheli


Articles

1