Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Micah and the Levite

Jdg 17:1 fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine Michas

Jdg 17:2 qui dixit matri suae mille centum argenteos quos separaveras tibi et super quibus me audiente iuraveras ecce ego habeo et apud me sunt cui illa respondit benedictus filius meus Domino

Jdg 17:3 reddidit ergo eos matri suae quae dixerat ei consecravi et vovi argentum hoc Domino ut de manu mea suscipiat filius meus et faciat sculptile atque conflatile et nunc trado illud tibi

Jdg 17:4 reddidit igitur matri suae quae tulit ducentos argenteos et dedit eos argentario ut faceret ex eis sculptile atque conflatile quod fuit in domo Micha

Jdg 17:5 qui aediculam quoque in ea Deo separavit et fecit ephod ac therafin id est vestem sacerdotalem et idola implevitque unius filiorum suorum manum et factus est ei sacerdos

Jdg 17:6 in diebus illis non erat rex in Israhel sed unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat

Jdg 17:7 fuit quoque alter adulescens de Bethleem Iuda et cognatione eius eratque ipse Levites et habitabat ibi

Jdg 17:8 egressusque de civitate Bethleem peregrinari voluit ubicumque sibi commodum repperisset cumque venisset in monte Ephraim iter faciens et declinasset parumper in domum Micha

Jdg 17:9 interrogatus est ab eo unde venis qui respondit Levita sum de Bethleem Iuda et vado ut habitem ubi potuero et utile mihi esse perspexero

Jdg 17:10 mane inquit apud me et esto mihi parens ac sacerdos daboque tibi per annos singulos decem argenteos ac vestem duplicem et quae ad victum necessaria sunt

Jdg 17:11 adquievit et mansit apud hominem fuitque illi quasi unus de filiis

Jdg 17:12 implevitque Micha manum eius et habuit apud se puerum sacerdotem

Jdg 17:13 nunc scio dicens quod bene mihi faciat Deus habenti levitici generis sacerdotem


List of Articles
번호 분류 제목
21 Judges Latin Vulgata, Judges, Chapter 01
20 Judges Latin Vulgata, Judges, Chapter 02
19 Judges Latin Vulgata, Judges, Chapter 03
18 Judges Latin Vulgata, Judges, Chapter 04
17 Judges Latin Vulgata, Judges, Chapter 05
16 Judges Latin Vulgata, Judges, Chapter 06
15 Judges Latin Vulgata, Judges, Chapter 07
14 Judges Latin Vulgata, Judges, Chapter 08
13 Judges Latin Vulgata, Judges, Chapter 09
12 Judges Latin Vulgata, Judges, Chapter 10
11 Judges Latin Vulgata, Judges, Chapter 11
10 Judges Latin Vulgata, Judges, Chapter 12
9 Judges Latin Vulgata, Judges, Chapter 13
8 Judges Latin Vulgata, Judges, Chapter 14
7 Judges Latin Vulgata, Judges, Chapter 15
6 Judges Latin Vulgata, Judges, Chapter 16
» Judges Latin Vulgata, Judges, Chapter 17
4 Judges Latin Vulgata, Judges, Chapter 18
3 Judges Latin Vulgata, Judges, Chapter 19
2 Judges Latin Vulgata, Judges, Chapter 20
1 Judges Latin Vulgata, Judges, Chapter 21
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소