Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Deborah and Barak

Jdg 4:1 addideruntque filii Israhel facere malum in conspectu Domini post mortem Ahoth

Jdg 4:2 et tradidit illos Dominus in manu Iabin regis Chanaan qui regnavit in Asor habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram ipse autem habitabat in Aroseth gentium

Jdg 4:3 clamaveruntque filii Israhel ad Dominum nongentos enim habebat falcatos currus et per viginti annos vehementer oppresserat eos

Jdg 4:4 erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth quae iudicabat populum in illo tempore

Jdg 4:5 et sedebat sub palma quae nomine illius vocabatur inter Rama et Bethel in monte Ephraim ascendebantque ad eam filii Israhel in omne iudicium

Jdg 4:6 quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes Nepthalim dixitque ad eum praecepit tibi Dominus Deus Israhel vade et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis Nepthalim et de filiis Zabulon

Jdg 4:7 ego autem ducam ad te in loco torrentis Cison Sisaram principem exercitus Iabin et currus eius atque omnem multitudinem et tradam eos in manu tua

Jdg 4:8 dixitque ad eam Barac si venis mecum vadam si nolueris venire non pergam

Jdg 4:9 quae dixit ad eum ibo quidem tecum sed in hac vice tibi victoria non reputabitur quia in manu mulieris tradetur Sisara surrexit itaque Debbora et perrexit cum Barac in Cedes

Jdg 4:10 qui accitis Zabulon et Nepthalim ascendit cum decem milibus pugnatorum habens Debboram in comitatu suo

Jdg 4:11 Aber autem Cineus recesserat quondam a ceteris Cineis fratribus suis filiis Obab cognati Mosi et tetenderat tabernacula usque ad vallem quae vocatur Sennim et erat iuxta Cedes

Jdg 4:12 nuntiatumque est Sisarae quod ascendisset Barac filius Abinoem in montem Thabor

Jdg 4:13 et congregavit nongentos falcatos currus omnemque exercitum de Aroseth gentium ad torrentem Cison

Jdg 4:14 dixitque Debbora ad Barac surge haec est enim dies in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas en ipse ductor est tuus descendit itaque Barac de monte Thabor et decem milia pugnatorum cum eo

Jdg 4:15 perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus eius universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac in tantum ut Sisara de curru desiliens pedibus fugeret

Jdg 4:16 et Barac persequeretur fugientes currus et exercitum usque ad Aroseth gentium et omnis hostium multitudo usque ad internicionem caderet

Jdg 4:17 Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Iahel uxoris Aber Cinei erat enim pax inter Iabin regem Asor et domum Aber Cinei

Jdg 4:18 egressa igitur Iahel in occursum Sisarae dixit ad eum intra ad me domine mi intra ne timeas qui ingressus tabernaculum eius et opertus ab ea pallio

Jdg 4:19 dixit ad eam da mihi obsecro paululum aquae quia valde sitio quae aperuit utrem lactis et dedit ei bibere et operuit illum

Jdg 4:20 dixitque Sisara ad eam sta ante ostium tabernaculi et cum venerit aliquis interrogans te et dicens numquid hic est aliquis respondebis nullus est

Jdg 4:21 tulit itaque Iahel uxor Aber clavum tabernaculi adsumens pariter malleum et ingressa abscondite et cum silentio posuit supra tempus capitis eius clavum percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram qui soporem morti socians defecit et mortuus est

Jdg 4:22 et ecce Barac sequens Sisaram veniebat egressaque Iahel in occursum eius dixit ei veni et ostendam tibi virum quem quaeris qui cum intrasset ad eam vidit Sisaram iacentem mortuum et clavum infixum in tempore eius

Jdg 4:23 humiliavit ergo Deus in die illo Iabin regem Chanaan coram filiis Israhel

Jdg 4:24 qui crescebant cotidie et forti manu opprimebant Iabin regem Chanaan donec delerent eum


  1. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01

  2. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02

  3. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03

  4. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04

  5. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05

  6. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06

  7. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07

  8. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08

  9. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09

  10. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10

  11. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11

  12. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12

  13. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13

  14. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14

  15. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15

  16. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16

  17. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17

  18. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18

  19. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19

  20. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20

  21. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21

  22. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22

  23. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23

  24. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24

  25. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25

  26. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26

  27. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27

  28. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28

  29. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29

  30. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30

  31. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31

  32. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32

  33. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33

  34. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34

  35. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35

  36. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36

  37. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37

  38. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38

  39. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39

  40. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40

  41. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41

  42. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42

  43. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43

  44. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44

  45. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45

  46. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46

  47. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47

  48. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48

  49. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49

  50. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50

목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 19 Next
/ 19

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소