Latin Vulgata, Joshua, Chapter 16

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Allotment for Ephraim and Manasseh

Jos 16:1 cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Hiericho et aquas eius ab oriente solitudo quae ascendit de Hiericho ad montana Bethel

Jos 16:2 et egreditur de Bethel Luzam transitque terminum Archiatharoth

Jos 16:3 et descendit ad occidentem iuxta terminum Ieflethi usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer finiunturque regiones eius mari Magno

Jos 16:4 possederuntque filii Ioseph Manasse et Ephraim

Jos 16:5 et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Atharothaddar usque Bethoron superiorem

Jos 16:6 egrediunturque confinia in mare Machmethath vero aquilonem respicit et circuit terminus contra orientem in Thanathselo et pertransit ab oriente Ianoe

Jos 16:7 descenditque de Ianoe in Atharoth et Noaratha et pervenit in Hiericho et egreditur ad Iordanem

Jos 16:8 de Taffua pertransitque contra mare in valle Harundineti suntque egressus eius in mare Salsissimum haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas

Jos 16:9 urbesque quae separatae sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse et villae earum

Jos 16:10 et non interfecerunt filii Ephraim Chananeum qui habitabat in Gazer habitavitque Chananeus in medio Ephraim usque in diem hanc tributaries


Articles

1