Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Rahab Hides the Spies

Jos 2:1 misit ergo Iosue filius Nun de Setthim duos viros exploratores abscondito et dixit eis ite et considerate terram urbemque Hiericho qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Raab et quieverunt apud eam

Jos 2:2 nuntiatumque est regi Hiericho et dictum ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israhel ut explorarent terram

Jos 2:3 misitque rex Hiericho ad Raab dicens educ viros qui venerunt ad te et ingressi sunt domum tuam exploratores quippe sunt et omnem terram considerare venerunt

Jos 2:4 tollensque mulier viros abscondit et ait fateor venerunt ad me sed nesciebam unde essent

Jos 2:5 cumque porta clauderetur in tenebris et illi pariter exierunt nescio quo abierunt persequimini cito et conprehendetis eos

Jos 2:6 ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suae operuitque eos lini stipula quae ibi erat

Jos 2:7 hii autem qui missi fuerant secuti sunt eos per viam quae ducit ad vadum Iordanis illisque egressis statim porta clausa est

Jos 2:8 necdum obdormierant qui latebant et ecce mulier ascendit ad eos et ait

Jos 2:9 novi quod tradiderit Dominus vobis terram etenim inruit in nos terror vester et elanguerunt omnes habitatores terrae

Jos 2:10 audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum quando egressi estis ex Aegypto et quae feceritis duobus Amorreorum regibus qui erant trans Iordanem Seon et Og quos interfecistis

Jos 2:11 et haec audientes pertimuimus et elanguit cor nostrum nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum

Jos 2:12 nunc ergo iurate mihi per Dominum ut quomodo ego feci vobiscum misericordiam ita et vos faciatis cum domo patris mei detisque mihi signum verum

Jos 2:13 et salvetis patrem meum et matrem fratres ac sorores meas et omnia quae eorum sunt et eruatis animas nostras de morte

Jos 2:14 qui responderunt ei anima nostra sit pro vobis in mortem si tamen non prodideris nos cumque tradiderit nobis Dominus terram faciemus in te misericordiam et veritatem

Jos 2:15 dimisit ergo eos per funem de fenestra domus enim eius herebat muro

Jos 2:16 dixitque ad eos ad montana conscendite ne forte occurrant vobis revertentes ibique latete diebus tribus donec redeant et sic ibitis per viam vestram

Jos 2:17 qui dixerunt ad eam innoxii erimus a iuramento hoc quo adiurasti nos

Jos 2:18 si ingredientibus nobis terram signum fuerit funiculus iste coccineus et ligaveris eum in fenestra per quam nos dimisisti et patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam

Jos 2:19 qui ostium domus tuae egressus fuerit sanguis ipsius erit in caput eius et nos erimus alieni cunctorum autem sanguis qui tecum fuerint in domo redundabit in caput nostrum si eos aliquis tetigerit

Jos 2:20 quod si nos prodere volueris et sermonem istum proferre in medium erimus mundi ab hoc iuramento quo adiurasti nos

Jos 2:21 et illa respondit sicut locuti estis ita fiat dimittensque eos ut pergerent adpendit funiculum coccineum in fenestra

Jos 2:22 illi vero ambulantes pervenerunt ad montana et manserunt ibi tres dies donec reverterentur qui fuerant persecuti quaerentes enim per omnem viam non reppererunt eos

Jos 2:23 quibus urbem ingressis reversi sunt et descenderunt exploratores de monte et Iordane transmisso venerunt ad Iosue filium Nun narraveruntque ei omnia quae acciderant sibi

Jos 2:24 atque dixerunt tradidit Dominus in manus nostras omnem terram hanc et timore prostrati sunt cuncti habitatores eius


List of Articles
번호 분류 제목
24 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 01
» Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 02
22 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 03
21 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 04
20 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 05
19 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 06
18 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 07
17 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 08
16 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 09
15 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 10
14 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 11
13 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 12
12 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 13
11 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 14
10 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 15
9 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 16
8 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 17
7 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 18
6 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 19
5 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 20
4 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 21
3 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 22
2 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 23
1 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 24
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소