Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 34

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Death of Moses

Deu 34:1 ascendit ergo Moses de campestribus Moab super montem Nebo in verticem Phasga contra Hiericho ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan

Deu 34:2 et universum Nepthalim terramque Ephraim et Manasse et omnem terram usque ad mare Novissimum

Deu 34:3 et australem partem et latitudinem campi Hiericho civitatis Palmarum usque Segor

Deu 34:4 dixitque Dominus ad eum haec est terra pro qua iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam

Deu 34:5 mortuusque est ibi Moses servus Domini in terra Moab iubente Domino

Deu 34:6 et sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor et non cognovit homo sepulchrum eius usque in praesentem diem

Deu 34:7 Moses centum et viginti annorum erat quando mortuus est non caligavit oculus eius nec dentes illius moti sunt

Deu 34:8 fleveruntque eum filii Israhel in campestribus Moab triginta diebus et conpleti sunt dies planctus lugentium Mosen

Deu 34:9 Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae quia Moses posuit super eum manus suas et oboedierunt ei filii Israhel feceruntque sicut praecepit Dominus Mosi

Deu 34:10 et non surrexit propheta ultra in Israhel sicut Moses quem nosset Dominus facie ad faciem

Deu 34:11 in omnibus signis atque portentis quae misit per eum ut faceret in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius

Deu 34:12 et cunctam manum robustam magnaque mirabilia quae fecit Moses coram universo Israhel


Articles

1