Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Those Excluded from the Assembly

Deu 23:1 non intrabit eunuchus adtritis vel amputatis testiculis et absciso veretro ecclesiam Domini

Deu 23:2 non ingredietur mamzer hoc est de scorto natus in ecclesiam Domini usque ad decimam generationem

Deu 23:3 Ammanites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum

Deu 23:4 quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Aegypto et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamiam Syriae ut malediceret tibi

Deu 23:5 et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque maledictionem eius in benedictionem tuam eo quod diligeret te

Deu 23:6 non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum

Deu 23:7 non abominaberis Idumeum quia frater tuus est nec Aegyptium quia advena fuisti in terra eius

Deu 23:8 qui nati fuerint ex eis tertia generatione intrabunt ecclesiam Domini

Uncleanness in the Camp

Deu 23:9 quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam custodies te ab omni re mala

Deu 23:10 si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio egredietur extra castra

Deu 23:11 et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur aqua et post solis occasum regredietur in castra

Deu 23:12 habebis locum extra castra ad quem egrediaris ad requisita naturae

Deu 23:13 gerens paxillum in balteo cumque sederis fodies per circuitum et egesta humo operies

Deu 23:14 quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua sancta et nihil in eis appareat foeditatis nec derelinquat te

Miscellaneous Laws

Deu 23:15 non trades servum domino suo qui ad te confugerit

Deu 23:16 habitabit tecum in loco qui ei placuerit et in una urbium tuarum requiescet nec contristes eum

Deu 23:17 non erit meretrix de filiabus Israhel neque scortator de filiis Israhel

Deu 23:18 non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum Domini Dei tui quicquid illud est quod voverint quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum

Deu 23:19 non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec fruges nec quamlibet aliam rem

Deu 23:20 sed alieno fratri autem tuo absque usura id quod indiget commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra ad quam ingredieris possidendam

Deu 23:21 cum voveris votum Domino Deo tuo non tardabis reddere quia requiret illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris reputabit tibi in peccatum

Deu 23:22 si nolueris polliceri absque peccato eris

Deu 23:23 quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate et ore tuo locutus es

Deu 23:24 ingressus vineam proximi tui comede uvas quantum tibi placuerit foras autem ne efferas tecum

Deu 23:25 si intraveris in segetem amici tui franges spicas et manu conteres falce autem non metes


  1. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Deuteronomy

    Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 01

  2. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Deuteronomy

    Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 02

  3. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Deuteronomy

    Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 03

  4. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Deuteronomy

    Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 04

  5. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Deuteronomy

    Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 05

  6. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Deuteronomy

    Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 06

  7. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Deuteronomy

    Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 07

  8. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Deuteronomy

    Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 08

  9. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Deuteronomy

    Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 09

  10. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Deuteronomy

    Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 10

  11. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Deuteronomy

    Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 11

  12. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Deuteronomy

    Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 12

  13. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Deuteronomy

    Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 13

  14. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Deuteronomy

    Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 14

  15. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Deuteronomy

    Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 15

  16. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Deuteronomy

    Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 16

  17. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Deuteronomy

    Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 17

  18. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Deuteronomy

    Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 18

  19. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Deuteronomy

    Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 19

  20. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Deuteronomy

    Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 20

  21. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Deuteronomy

    Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 21

  22. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Deuteronomy

    Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 22

  23. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Deuteronomy

    Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 23

  24. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Deuteronomy

    Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 24

  25. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Deuteronomy

    Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 25

  26. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Deuteronomy

    Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 26

  27. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Deuteronomy

    Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 27

  28. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Deuteronomy

    Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 28

  29. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Deuteronomy

    Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 09

  30. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Deuteronomy

    Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 30

  31. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Deuteronomy

    Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 31

  32. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Deuteronomy

    Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 32

  33. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Deuteronomy

    Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 33

  34. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Deuteronomy

    Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 34

목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소