Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 11

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Love and Serve the Lord

Deu 11:1 ama itaque Dominum Deum tuum et observa praecepta eius et caerimonias iudicia atque mandata omni tempore

Deu 11:2 cognoscite hodie quae ignorant filii vestri qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri magnalia eius et robustam manum extentumque brachium

Deu 11:3 signa et opera quae fecit in medio Aegypti Pharaoni regi et universae terrae eius

Deu 11:4 omnique exercitui Aegyptiorum et equis ac curribus quomodo operuerint eos aquae Rubri maris cum vos persequerentur et deleverit eos Dominus usque in praesentem diem

Deu 11:5 vobisque quae fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum

Deu 11:6 et Dathan atque Abiram filiis Heliab qui fuit filius Ruben quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum quam habebant in medio Israhelis

Deu 11:7 oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna quae fecit

Deu 11:8 ut custodiatis universa mandata illius quae ego hodie praecipio vobis et possitis introire et possidere terram ad quam ingredimini

Deu 11:9 multoque in ea vivatis tempore quam sub iuramento pollicitus est Dominus patribus vestris et semini eorum lacte et melle manantem

Deu 11:10 terra enim ad quam ingredieris possidendam non est sicut terra Aegypti de qua existi ubi iacto semine in hortorum morem aquae ducuntur inriguae

Deu 11:11 sed montuosa est et campestris de caelo expectans pluvias

Deu 11:12 quam Dominus Deus tuus semper invisit et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius

Deu 11:13 si ergo oboedieritis mandatis meis quae hodie praecipio vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota anima vestra

Deu 11:14 dabo pluviam terrae vestrae temporivam et serotinam ut colligatis frumentum et vinum et oleum

Deu 11:15 faenum ex agris ad pascenda iumenta et ut ipsi comedatis ac saturemini

Deu 11:16 cavete ne forte decipiatur cor vestrum et recedatis a Domino serviatisque diis alienis et adoretis eos

Deu 11:17 iratusque Dominus claudat caelum et pluviae non descendant nec terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima quam Dominus daturus est vobis

Deu 11:18 ponite haec verba mea in cordibus et in animis vestris et suspendite ea pro signo in manibus et inter vestros oculos conlocate

Deu 11:19 docete filios vestros ut illa meditentur quando sederis in domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris

Deu 11:20 scribes ea super postes et ianuas domus tuae

Deu 11:21 ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terra quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret eis quamdiu caelum inminet terrae

Deu 11:22 si enim custodieritis mandata quae ego praecipio vobis et feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius adherentes ei

Deu 11:23 disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram et possidebitis eas quae maiores et fortiores vobis sunt

Deu 11:24 omnis locus quem calcaverit pes vester vester erit a deserto et Libano a flumine magno Eufraten usque ad mare occidentale erunt termini vestri

Deu 11:25 nullus stabit contra vos terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis sicut locutus est vobis

Deu 11:26 en propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem

Deu 11:27 benedictionem si oboedieritis mandatis Domini Dei vestri quae ego praecipio vobis

Deu 11:28 maledictionem si non audieritis mandata Domini Dei vestri sed recesseritis de via quam ego nunc ostendo vobis et ambulaveritis post deos alienos quos ignoratis

Deu 11:29 cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam pergis habitandam pones benedictionem super montem Garizim maledictionem super montem Hebal

Deu 11:30 qui sunt trans Iordanem post viam quae vergit ad solis occubitum in terra Chananei qui habitat in campestribus contra Galgalam quae est iuxta vallem tendentem et intrantem procul

Deu 11:31 vos enim transibitis Iordanem ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis et habeatis ac possideatis illam

Deu 11:32 videte ergo ut impleatis caerimonias atque iudicia quae ego hodie ponam in conspectu vestro


Articles

1