Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Cities for the Levites

Num 35:1 haec quoque locutus est Dominus ad Mosen in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho

Num 35:2 praecipe filiis Israhel ut dent Levitis de possessionibus suis

Num 35:3 urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum ut ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac iumentis

Num 35:4 quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille passuum spatio tendentur

Num 35:5 contra orientem duo milia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo milia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga aequali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana

Num 35:6 de ipsis autem oppidis quae Levitis dabitis sex erunt in fugitivorum auxilia separata ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem exceptis his alia quadraginta duo oppida

Num 35:7 id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis

Num 35:8 ipsaeque urbes quae dabuntur de possessionibus filiorum Israhel ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis

Cities of Refuge

Num 35:9 ait Dominus ad Mosen

Num 35:10 loquere filiis Israhel et dices ad eos quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan

Num 35:11 decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum qui nolentes sanguinem fuderint

Num 35:12 in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non poterit occidere donec stet in conspectu multitudinis et causa illius iudicetur

Num 35:13 de ipsis autem urbibus quae ad fugitivorum subsidia separantur

Num 35:14 tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan

Num 35:15 tam filiis Israhel quam advenis atque peregrinis ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit

Num 35:16 si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus est reus erit homicidii et ipse morietur

Num 35:17 si lapidem iecerit et ictus occubuerit similiter punietur

Num 35:18 si ligno percussus interierit percussoris sanguine vindicabitur

Num 35:19 propinquus occisi homicidam interficiet statim ut adprehenderit eum percutiet

Num 35:20 si per odium quis hominem inpulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias

Num 35:21 aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut invenerit eum iugulabit

Num 35:22 quod si fortuito et absque odio

Num 35:23 et inimicitiis quicquam horum fecerit

Num 35:24 et hoc audiente populo fuerit conprobatum atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata

Num 35:25 liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat manebitque ibi donec sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriatur

Num 35:26 si interfector extra fines urbium quae exulibus deputatae sunt

Num 35:27 fuerit inventus et percussus ab eo qui ultor est sanguinis absque noxa erit qui eum occiderit

Num 35:28 debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam

Num 35:29 haec sempiterna erunt et legitima in cunctis habitationibus vestris

Num 35:30 homicida sub testibus punietur ad unius testimonium nullus condemnabitur

Num 35:31 non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis statim et ipse morietur

Num 35:32 exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt

Num 35:33 ne polluatis terram habitationis vestrae quae insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem qui alterius sanguinem fuderit

Num 35:34 atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israhel


  1. No Image 08Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 01

  2. No Image 08Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 02

  3. No Image 08Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 03

  4. No Image 08Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 04

  5. No Image 08Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 05

  6. No Image 08Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 06

  7. No Image 08Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 07

  8. No Image 08Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 08

  9. No Image 08Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 09

  10. No Image 08Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 10

  11. No Image 08Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 11

  12. No Image 08Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 12

  13. No Image 08Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 13

  14. No Image 08Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 14

  15. No Image 08Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 15

  16. No Image 08Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 16

  17. No Image 08Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 17

  18. No Image 08Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 18

  19. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 19

  20. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 20

  21. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 21

  22. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 22

  23. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 23

  24. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 24

  25. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 25

  26. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 26

  27. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 27

  28. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 28

  29. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 29

  30. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 30

  31. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 31

  32. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 32

  33. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 33

  34. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 34

  35. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 35

  36. No Image 10Jan
    by 한글 모레
    in Numbers

    Latin Vulgata, Numbers, Chapter 36

목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소