Recounting Israel's Journey
Num 33:1 hae sunt mansiones filiorum Israhel qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron
Num 33:2 quas descripsit Moses iuxta castrorum loca quae Domini iussione mutabant
Num 33:3 profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israhel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis
Num 33:4 et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem
Num 33:5 castrametati sunt in Soccoth
Num 33:6 et de Soccoth venerunt in Aetham quae est in extremis finibus solitudinis
Num 33:7 inde egressi venerunt contra Phiahiroth quae respicit Beelsephon et castrametati sunt ante Magdolum
Num 33:8 profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham castrametati sunt in Mara
Num 33:9 profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta ibique castrametati sunt
Num 33:10 sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari Rubro
Num 33:11 castrametati sunt in deserto Sin
Num 33:12 unde egressi venerunt in Dephca
Num 33:13 profectique de Dephca castrametati sunt in Alus
Num 33:14 egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendum
Num 33:15 profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai
Num 33:16 sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra Concupiscentiae
Num 33:17 profectique de sepulchris Concupiscentiae castrametati sunt in Aseroth
Num 33:18 et de Aseroth venerunt in Rethma
Num 33:19 profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares
Num 33:20 unde egressi venerunt in Lebna
Num 33:21 et de Lebna castrametati sunt in Ressa
Num 33:22 egressi de Ressa venerunt in Ceelatha
Num 33:23 unde profecti castrametati sunt in monte Sepher
Num 33:24 egressi de monte Sepher venerunt in Arada
Num 33:25 inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth
Num 33:26 profectique de Maceloth venerunt in Thaath
Num 33:27 de Thaath castrametati sunt in Thare
Num 33:28 unde egressi fixerunt tentoria in Methca
Num 33:29 et de Methca castrametati sunt in Esmona
Num 33:30 profectique de Esmona venerunt in Moseroth
Num 33:31 et de Moseroth castrametati sunt in Baneiacan
Num 33:32 egressique de Baneiacan venerunt in montem Gadgad
Num 33:33 unde profecti castrametati sunt in Hietebatha
Num 33:34 et de Hietebatha venerunt in Ebrona
Num 33:35 egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber
Num 33:36 inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades
Num 33:37 egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom
Num 33:38 ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis
Num 33:39 cum esset annorum centum viginti trium
Num 33:40 audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israhel
Num 33:41 et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona
Num 33:42 unde egressi venerunt in Phinon
Num 33:43 profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth
Num 33:44 et de Oboth venerunt in Ieabarim quae est in finibus Moabitarum
Num 33:45 profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad
Num 33:46 unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim
Num 33:47 egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo
Num 33:48 profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Iordanem contra Hiericho
Num 33:49 ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim in planioribus locis Moabitarum
Drive Out the Inhabitants
Num 33:50 ubi locutus est Dominus ad Mosen
Num 33:51 praecipe filiis Israhel et dic ad eos quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan
Num 33:52 disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate
Num 33:53 mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem
Num 33:54 quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur
Num 33:55 sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae
Num 33:56 et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam
Previous
List