Latin Vulgata, Numbers, Chapter 31

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Vengeance on Midian

Num 31:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

Num 31:2 ulciscere prius filios Israhel de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum

Num 31:3 statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis

Num 31:4 mille viri de singulis tribubus eligantur Israhel qui mittantur ad bellum

Num 31:5 dederuntque millenos de cunctis tribubus id est duodecim milia expeditorum ad pugnam

Num 31:6 quos misit Moses cum Finees filio Eleazari sacerdotis vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei

Num 31:7 cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent omnes mares occiderunt

Num 31:8 et reges eorum Evi et Recem et Sur et Ur et Rebe quinque principes gentis Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio

Num 31:9 ceperuntque mulieres eorum et parvulos omniaque pecora et cunctam supellectilem quicquid habere potuerant depopulati sunt

Num 31:10 tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit

Num 31:11 et tulerunt praedam et universa quae ceperant tam ex hominibus quam ex iumentis

Num 31:12 et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israhel reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Hiericho

Num 31:13 egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra

Num 31:14 iratusque Moses principibus exercitus tribunis et centurionibus qui venerant de bello

Num 31:15 ait cur feminas reservastis

Num 31:16 nonne istae sunt quae deceperunt filios Israhel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus

Num 31:17 ergo cunctos interficite quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres quae noverunt viros in coitu iugulate

Num 31:18 puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis

Num 31:19 et manete extra castra septem diebus qui occiderit hominem vel occisum tetigerit lustrabitur die tertio et septimo

Num 31:20 et de omni praeda sive vestimentum fuerit sive vas et aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno expiabitur

Num 31:21 Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est hoc est praeceptum legis quod mandavit Dominus Mosi

Num 31:22 aurum et argentum et aes et ferrum et stagnum et plumbum

Num 31:23 et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur

Num 31:24 et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis

Num 31:25 dixitque Dominus ad Mosen

Num 31:26 tollite summam eorum quae capta sunt ab homine usque ad pecus tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi

Num 31:27 dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinem

Num 31:28 et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibus

Num 31:29 et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitiae Domini sunt

Num 31:30 ex media quoque parte filiorum Israhel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini

Num 31:31 feceruntque Moses et Eleazar sicut praeceperat Dominus

Num 31:32 fuit autem praeda quam exercitus ceperat ovium sescenta septuaginta quinque milia

Num 31:33 boum septuaginta duo milia

Num 31:34 asinorum sexaginta milia et mille

Num 31:35 animae hominum sexus feminei quae non cognoverant viros triginta duo milia

Num 31:36 dataque est media pars his qui in proelio fuerant ovium trecenta triginta septem milia quingenta

Num 31:37 e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque

Num 31:38 et de bubus triginta sex milibus boves septuaginta duo

Num 31:39 de asinis triginta milibus quingentis asini sexaginta unus

Num 31:40 de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta duae animae

Num 31:41 tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum

Num 31:42 ex media parte filiorum Israhel quam separaverat his qui in proelio fuerant

Num 31:43 de media vero parte quae contigerat reliquae multitudini id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentis

Num 31:44 et de bubus triginta sex milibus

Num 31:45 et de asinis triginta milibus quingentis

Num 31:46 et de hominibus sedecim milibus

Num 31:47 tulit Moses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut praeceperat Dominus

Num 31:48 cumque accessissent principes exercitus ad Mosen et tribuni centurionesque dixerunt

Num 31:49 nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum quos habuimus sub manu nostra et ne unus quidem defuit

Num 31:50 ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire periscelides et armillas anulos et dextralia ac murenulas ut depreceris pro nobis Dominum

Num 31:51 susceperuntque Moses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus

Num 31:52 pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibus

Num 31:53 unusquisque enim quod in praeda rapuerat suum erat

Num 31:54 et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii in monumentum filiorum Israhel coram Domino


Articles

1