Latin Vulgata, Numbers, Chapter 30

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Men and Vows

Num 30:1 (30:2) et locutus est ad principes tribuum filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus

Num 30:2 (30:3) si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit iuramento non faciet irritum verbum suum sed omne quod promisit implebit

Women and Vows

Num 30:3 (30:4) mulier si quippiam voverit et se constrinxerit iuramento quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari si cognoverit pater votum quod pollicita est et iuramentum quo obligavit animam suam et tacuerit voti rea erit

Num 30:4 (30:5) quicquid pollicita est et iuravit opere conplebit

Num 30:5 (30:6) sin autem statim ut audierit contradixerit pater et vota et iuramenta eius irrita erunt nec obnoxia tenebitur sponsioni eo quod contradixerit pater

Num 30:6 (30:7) si maritum habuerit et voverit aliquid et semel verbum de ore eius egrediens animam illius obligaverit iuramento

Num 30:7 (30:8) quo die audierit vir et non contradixerit voti rea erit reddet quodcumque promiserat

Num 30:8 (30:9) sin autem audiens statim contradixerit et irritas fecerit pollicitationes eius verbaque quibus obstrinxerat animam suam propitius ei erit Dominus

Num 30:9 (30:10) vidua et repudiata quicquid voverint reddent

Num 30:10 (30:11) uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et iuramento

Num 30:11 (30:12) si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni reddet quodcumque promiserat

Num 30:12 (30:13) sin autem extemplo contradixerit non tenebitur promissionis rea quia maritus contradixit et Dominus ei propitius erit

Num 30:13 (30:14) si voverit et iuramento se constrinxerit ut per ieiunium vel ceterarum rerum abstinentiam adfligat animam suam in arbitrio viri erit ut faciat sive non faciat

Num 30:14 (30:15) quod si audiens vir tacuerit et in alteram diem distulerit sententiam quicquid voverat atque promiserat reddet quia statim ut audivit tacuit

Num 30:15 (30:16) sin autem contradixerit postquam rescivit portabit ipse iniquitatem eius

Num 30:16 (30:17) istae sunt leges quas constituit Dominus Mosi inter virum et uxorem inter patrem et filiam quae in puellari adhuc aetate est vel quae manet in parentis domo


Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15