Latin Vulgata, Numbers, Chapter 28

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Daily Offerings

Num 28:1 dixit quoque Dominus ad Mosen

Num 28:2 praecipe filiis Israhel et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua

Num 28:3 haec sunt sacrificia quae offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum

Num 28:4 unum offeretis mane et alterum ad vesperam

Num 28:5 decimam partem oephi similae quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin

Num 28:6 holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini

Num 28:7 et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini

Num 28:8 alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris Domino

Sabbath Offerings

Num 28:9 die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos inmaculatos et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio et liba

Num 28:10 quae rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiterno

Monthly Offerings

Num 28:11 in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos septem inmaculatos

Num 28:12 et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes

Num 28:13 et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino

Num 28:14 libamenta autem vini quae per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt

Num 28:15 hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis

Passover Offerings

Num 28:16 mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini erit

Num 28:17 et quintadecima die sollemnitas septem diebus vescentur azymis

Num 28:18 quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea

Num 28:19 offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem

Num 28:20 et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem

Num 28:21 et decimam decimae per agnos singulos id est per septem agnos

Num 28:22 et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobis

Num 28:23 praeter holocaustum matutinum quod semper offertis

Num 28:24 ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum

Num 28:25 dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eo

Offerings for the Feast of Weeks

Num 28:26 dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea

Num 28:27 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem

Num 28:28 atque in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos per arietes duas

Num 28:29 per agnos decimam decimae qui simul sunt agni septem hircum quoque

Num 28:30 qui mactatur pro expiatione praeter holocaustum sempiternum et liba eius

Num 28:31 inmaculata offeretis omnia cum libationibus suis


Articles

1