Baal Worship at Peor
Num 25:1 morabatur autem eo tempore Israhel in Setthim et fornicatus est populus cum filiabus Moab
Num 25:2 quae vocaverunt eos ad sacrificia sua at illi comederunt et adoraverunt deos earum
Num 25:3 initiatusque est Israhel Beelphegor et iratus Dominus
Num 25:4 ait ad Mosen tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem in patibulis ut avertatur furor meus ab Israhel
Num 25:5 dixitque Moses ad iudices Israhel occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor
Num 25:6 et ecce unus de filiis Israhel intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israhel qui flebant ante fores tabernaculi
Num 25:7 quod cum vidisset Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis surrexit de medio multitudinis et arrepto pugione
Num 25:8 ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus cessavitque plaga a filiis Israhel
Num 25:9 et occisi sunt viginti quattuor milia homines
The Zeal of Phinehas
Num 25:10 dixitque Dominus ad Mosen
Num 25:11 Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israhel quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israhel in zelo meo
Num 25:12 idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem foederis mei
Num 25:13 et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israhel
Num 25:14 erat autem nomen viri israhelitae qui occisus est cum Madianitide Zambri filius Salu dux de cognatione et tribu Symeonis
Num 25:15 porro mulier madianitis quae pariter interfecta est vocabatur Chozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum
Num 25:16 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Num 25:17 hostes vos sentiant Madianitae et percutite eos
Num 25:18 quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phogor et Chozbi filiam ducis Madian sororem suam quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor