Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Balak Summons Balaam

Num 22:1 profectique castrametati sunt in campestribus Moab ubi trans Iordanem Hierichus sita est2 videns autem Balac filius Sepphor omnia quae fecerat Israhel Amorreo

Num 22:2 videns autem Balac filius Sepphor omnia quae fecerat Israhel Amorreo

Num 22:3 et quod pertimuissent eum Moabitae et impetum eius ferre non possent

Num 22:4 dixit ad maiores natu Madian ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere ipse erat eo tempore rex in Moab

Num 22:5 misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terrae filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Aegypto qui operuit superficiem terrae sedens contra me

Num 22:6 veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris

Num 22:7 perrexerunt seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac

Num 22:8 ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum

Num 22:9 quid sibi volunt homines isti apud te

Num 22:10 respondit Balac filius Sepphor rex Moabitarum misit ad me

Num 22:11 dicens ecce populus qui egressus est de Aegypto operuit superficiem terrae veni et maledic ei si quo modo possim pugnans abicere eum

Num 22:12 dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est

Num 22:13 qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram vestram quia prohibuit me Deus venire vobiscum

Num 22:14 reversi principes dixerunt ad Balac noluit Balaam venire nobiscum

Num 22:15 rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat misit

Num 22:16 qui cum venissent ad Balaam dixerunt sic dicit Balac filius Sepphor ne cuncteris venire ad me

Num 22:17 paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo isti

Num 22:18 respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar

Num 22:19 obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus

Num 22:20 venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei si vocare te venerunt homines isti surge et vade cum eis ita dumtaxat ut quod tibi praecepero facias

Num 22:21 surrexit Balaam mane et strata asina profectus est cum eis

Balaam's Donkey and the Angel

Num 22:22 et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinae et duos pueros habebat secum

Num 22:23 cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere

Num 22:24 stetit angelus in angustiis duarum maceriarum quibus vineae cingebantur

Num 22:25 quem videns asina iunxit se parieti et adtrivit sedentis pedem at ille iterum verberabat

Num 22:26 et nihilominus angelus ad locum angustum transiens ubi nec ad dextram nec ad sinistram poterat deviari obvius stetit

Num 22:27 cumque vidisset asina stantem angelum concidit sub pedibus sedentis qui iratus vehementius caedebat fuste latera

Num 22:28 aperuitque Dominus os asinae et locuta est quid feci tibi cur percutis me ecce iam tertio

Num 22:29 respondit Balaam quia commeruisti et inlusisti mihi utinam haberem gladium ut te percuterem

Num 22:30 dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in praesentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam

Num 22:31 protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit angelum stantem in via evaginato gladio adoravitque eum pronus in terram

Num 22:32 cui angelus cur inquit tertio verberas asinam tuam ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contraria

Num 22:33 et nisi asina declinasset de via dans locum resistenti te occidissem et illa viveret

Num 22:34 dixit Balaam peccavi nesciens quod tu stares contra me et nunc si displicet tibi ut vadam revertar

Num 22:35 ait angelus vade cum istis et cave ne aliud quam praecepero tibi loquaris ivit igitur cum principibus

Num 22:36 quod cum audisset Balac egressus est in occursum eius in oppido Moabitarum quod situm est in extremis finibus Arnon

Num 22:37 dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te cur non statim venisti ad me an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo

Num 22:38 cui ille respondit ecce adsum numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo

Num 22:39 perrexerunt ergo simul et venerunt in urbem quae in extremis regni eius finibus erat

Num 22:40 cumque occidisset Balac boves et oves misit ad Balaam et principes qui cum eo erant munera

Num 22:41 mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi


  1. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 01

    CategoryNumbers
    Read More
  2. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 02

    CategoryNumbers
    Read More
  3. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 03

    CategoryNumbers
    Read More
  4. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 04

    CategoryNumbers
    Read More
  5. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 05

    CategoryNumbers
    Read More
  6. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 06

    CategoryNumbers
    Read More
  7. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 07

    CategoryNumbers
    Read More
  8. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 08

    CategoryNumbers
    Read More
  9. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 09

    CategoryNumbers
    Read More
  10. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 10

    CategoryNumbers
    Read More
  11. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 11

    CategoryNumbers
    Read More
  12. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 12

    CategoryNumbers
    Read More
  13. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 13

    CategoryNumbers
    Read More
  14. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 14

    CategoryNumbers
    Read More
  15. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 15

    CategoryNumbers
    Read More
  16. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 16

    CategoryNumbers
    Read More
  17. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 17

    CategoryNumbers
    Read More
  18. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 18

    CategoryNumbers
    Read More
  19. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 19

    CategoryNumbers
    Read More
  20. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 20

    CategoryNumbers
    Read More
  21. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 21

    CategoryNumbers
    Read More
  22. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 22

    CategoryNumbers
    Read More
  23. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 23

    CategoryNumbers
    Read More
  24. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 24

    CategoryNumbers
    Read More
  25. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 25

    CategoryNumbers
    Read More
  26. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 26

    CategoryNumbers
    Read More
  27. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 27

    CategoryNumbers
    Read More
  28. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 28

    CategoryNumbers
    Read More
  29. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 29

    CategoryNumbers
    Read More
  30. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 30

    CategoryNumbers
    Read More
  31. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 31

    CategoryNumbers
    Read More
  32. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 32

    CategoryNumbers
    Read More
  33. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 33

    CategoryNumbers
    Read More
  34. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 34

    CategoryNumbers
    Read More
  35. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 35

    CategoryNumbers
    Read More
  36. Latin Vulgata, Numbers, Chapter 36

    CategoryNumbers
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소