Latin Vulgata, Numbers, Chapter 20

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Death of Miriam

Num 20:1 veneruntque filii Israhel et omnis multitudo in desertum Sin mense primo et mansit populus in Cades mortuaque est ibi Maria et sepulta in eodem loco

The Waters of Meribah

Num 20:2 cumque indigeret aqua populus coierunt adversum Mosen et Aaron

Num 20:3 et versi in seditionem dixerunt utinam perissemus inter fratres nostros coram Domino

Num 20:4 cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem ut et nos et nostra iumenta moriantur

Num 20:5 quare nos fecistis ascendere de Aegypto et adduxistis in locum istum pessimum qui seri non potest qui nec ficum gignit nec vineas nec mala granata insuper et aquam non habet ad bibendum

Num 20:6 ingressusque Moses et Aaron dimissa multitudine tabernaculum foederis corruerunt proni in terram et apparuit gloria Domini super eos

Num 20:7 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

Num 20:8 tolle virgam et congrega populum tu et Aaron frater tuus et loquimini ad petram coram eis et illa dabit aquas cumque eduxeris aquam de petra bibet omnis multitudo et iumenta eius

Num 20:9 tulit igitur Moses virgam quae erat in conspectu Domini sicut praeceperat ei

Moses Strikes the Rock

Num 20:10 congregata multitudine ante petram dixitque eis audite rebelles et increduli num de petra hac vobis aquam poterimus eicere

Num 20:11 cumque elevasset Moses manum percutiens virga bis silicem egressae sunt aquae largissimae ita ut et populus biberet et iumenta

Num 20:12 dixitque Dominus ad Mosen et Aaron quia non credidistis mihi ut sanctificaretis me coram filiis Israhel non introducetis hos populos in terram quam dabo eis

Num 20:13 haec est aqua Contradictionis ubi iurgati sunt filii Israhel contra Dominum et sanctificatus est in eis

Edom Refuses Passage

Num 20:14 misit interea nuntios Moses de Cades ad regem Edom qui dicerent haec mandat frater tuus Israhel nosti omnem laborem qui adprehendit nos

Num 20:15 quomodo descenderint patres nostri in Aegyptum et habitaverimus ibi multo tempore adflixerintque nos Aegyptii et patres nostros

Num 20:16 et quomodo clamaverimus ad Dominum et exaudierit nos miseritque angelum qui eduxerit nos de Aegypto ecce in urbe Cades quae est in extremis finibus tuis positi

Num 20:17 obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam non ibimus per agros nec per vineas non bibemus aquas de puteis tuis sed gradiemur via publica nec ad dextram nec ad sinistram declinantes donec transeamus terminos tuos

Num 20:18 cui respondit Edom non transibis per me alioquin armatus occurram tibi

Num 20:19 dixeruntque filii Israhel per tritam gradiemur viam et si biberimus aquas tuas nos et pecora nostra dabimus quod iustum est nulla erit in pretio difficultas tantum velociter transeamus

Num 20:20 at ille respondit non transibis statimque egressus est obvius cum infinita multitudine et manu forti

Num 20:21 nec voluit adquiescere deprecanti ut concederet transitum per fines suos quam ob rem devertit ab eo Israhel

The Death of Aaron

Num 20:22 cumque castra movissent de Cades venerunt in montem Or qui est in finibus terrae Edom

Num 20:23 ubi locutus est Dominus ad Mosen

Num 20:24 pergat inquit Aaron ad populos suos non enim intrabit terram quam dedi filiis Israhel eo quod incredulus fuerit ori meo ad aquas Contradictionis

Num 20:25 tolle Aaron et filium eius cum eo et duces eos in montem Or

Num 20:26 cumque nudaveris patrem veste sua indues ea Eleazarum filium eius et Aaron colligetur et morietur ibi

Num 20:27 fecit Moses ut praeceperat Dominus et ascenderunt in montem Or coram omni multitudine

Num 20:28 cumque Aaron spoliasset vestibus suis induit eis Eleazarum filium eius (20:29) illo mortuo in montis supercilio descendit cum Eleazaro

Num 20:29 (20:30) omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas


Articles

1