Latin Vulgata, Numbers, Chapter 17

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Aaron's Staff Buds

Num 17:1 et locutus est Dominus ad Mosen dicens

Num 17:2 loquere ad filios Israhel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae

Num 17:3 nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebit

Num 17:4 ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio ubi loquar ad te

Num 17:5 quem ex his elegero germinabit virga eius et cohibebo a me querimonias filiorum Israhel quibus contra vos murmurant

Num 17:6 locutusque est Moses ad filios Israhel et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron

Num 17:7 quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo testimonii

Num 17:8 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatatis in amigdalas deformati sunt

Num 17:9 protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israhel videruntque et receperunt singuli virgas suas

Num 17:10 dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellae eorum a me ne moriantur

Num 17:11 fecitque Moses sicut praeceperat Dominus

Num 17:12 dixerunt autem filii Israhel ad Mosen ecce consumpti sumus omnes perivimus

Num 17:13 quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque ad internicionem cuncti delendi sumus


Articles

1