Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Laws About Sacrifices

Num 15:1 locutus est Dominus ad Mosen dicens

Num 15:2 loquere ad filios Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae quam ego dabo vobis

Num 15:3 et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibus

Num 15:4 offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similae decimam partem oephi conspersae oleo quod mensuram habebit quartam partem hin

Num 15:5 et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos

Num 15:6 et arietis erit sacrificium similae duarum decimarum quae conspersa sit oleo tertiae partis hin

Num 15:7 et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino

Num 15:8 quando vero de bubus feceris holocaustum aut hostiam ut impleas votum vel pacificas victimas

Num 15:9 dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo quod habeat medium mensurae hin

Num 15:10 et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino

Num 15:11 sic facietis

Num 15:12 per singulos boves et arietes et agnos et hedos

Num 15:13 tam indigenae quam peregrini

Num 15:14 eodem ritu offerent sacrificia

Num 15:15 unum praeceptum erit atque iudicium tam vobis quam advenis terrae

Num 15:16 locutus est Dominus ad Mosen dicens

Num 15:17 loquere filiis Israhel et dices ad eos

Num 15:18 cum veneritis in terram quam dabo vobis

Num 15:19 et comederitis de panibus regionis illius separabitis primitias Domino

Num 15:20 de cibis vestris sicut de areis primitias separatis

Num 15:21 ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino

Laws About Unintentional Sins

Num 15:22 quod si per ignorantiam praeterieritis quicquam horum quae locutus est Dominus ad Mosen

Num 15:23 et mandavit per eum ad vos a die qua coepit iubere et ultra

Num 15:24 oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium eius ac liba ut caerimoniae postulant hircumque pro peccato

Num 15:25 et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israhel et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo

Num 15:26 et dimittetur universae plebi filiorum Israhel et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam

Num 15:27 quod si anima una nesciens peccaverit offeret capram anniculam pro peccato suo

Num 15:28 et deprecabitur pro ea sacerdos quod inscia peccaverit coram Domino inpetrabitque ei veniam et dimittetur illi

Num 15:29 tam indigenis quam advenis una lex erit omnium qui peccaverint ignorantes

Num 15:30 anima vero quae per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo

Num 15:31 verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam

A Sabbathbreaker Executed

Num 15:32 factum est autem cum essent filii Israhel in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati

Num 15:33 obtulerunt eum Mosi et Aaron et universae multitudini

Num 15:34 qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent

Num 15:35 dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castra

Num 15:36 cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus est sicut praeceperat Dominus

Tassels on Garments

Num 15:37 dixit quoque Dominus ad Mosen

Num 15:38 loquere filiis Israhel et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas

Num 15:39 quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes

Num 15:40 sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea sintque sancti Deo suo

Num 15:41 ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vester Deus


List of Articles
번호 분류 제목
36 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 01
35 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 02
34 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 03
33 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 04
32 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 05
31 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 06
30 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 07
29 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 08
28 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 09
27 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 10
26 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 11
25 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 12
24 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 13
23 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 14
» Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 15
21 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 16
20 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 17
19 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 18
18 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 19
17 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 20
16 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 21
15 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 22
14 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 23
13 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 24
12 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 25
11 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 26
10 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 27
9 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 28
8 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 29
7 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 30
6 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 31
5 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 32
4 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 33
3 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 34
2 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 35
1 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 36
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소