Miriam and Aaron Oppose Moses
Num 12:1 locutaque est Maria et Aaron contra Mosen propter uxorem eius aethiopissam
Num 12:2 et dixerunt num per solum Mosen locutus est Dominus nonne et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus
Num 12:3 erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra
Num 12:4 statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis cumque fuissent egressi
Num 12:5 descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent
Num 12:6 dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum
Num 12:7 at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est
Num 12:8 ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi
Num 12:9 iratusque contra eos abiit
Num 12:10 nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra
Num 12:11 ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus
Num 12:12 ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suae ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra
Num 12:13 clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam
Num 12:14 cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur
Num 12:15 exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria
Num 12:16 (13:1) profectus est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan
Previous
List