Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Passover Celebrated
Num 9:1 locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai anno secundo postquam egressi sunt de terra Aegypti mense primo dicens
Num 9:2 faciant filii Israhel phase in tempore suo
Num 9:3 quartadecima die mensis huius ad vesperam iuxta omnes caerimonias et iustificationes eius
Num 9:4 praecepitque Moses filiis Israhel ut facerent phase
Num 9:5 qui fecerunt tempore suo quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai iuxta omnia quae mandaverat Dominus Mosi fecerunt filii Israhel
Num 9:6 ecce autem quidam inmundi super animam hominis qui non poterant facere pascha in die illo accedentes ad Mosen et Aaron
Num 9:7 dixerunt eis inmundi sumus super animam hominis quare fraudamur ut non valeamus offerre oblationem Domino in tempore suo inter filios Israhel
Num 9:8 quibus respondit Moses state ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis
Num 9:9 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Num 9:10 loquere filiis Israhel homo qui fuerit inmundus super anima sive in via procul in gente vestra faciat phase Domino
Num 9:11 mense secundo quartadecima die mensis ad vesperam cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud
Num 9:12 non relinquent ex eo quippiam usque mane et os eius non confringent omnem ritum phase observabunt
Num 9:13 si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit
Num 9:14 peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos faciet phase Domini iuxta caerimonias et iustificationes eius praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae
The Cloud Covering the Tabernacle
Num 9:15 igitur die qua erectum est tabernaculum operuit illud nubes a vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane
Num 9:16 sic fiebat iugiter per diem operiebat illud nubes et per noctem quasi species ignis
Num 9:17 cumque ablata fuisset nubes quae tabernaculum protegebat tunc proficiscebantur filii Israhel et in loco ubi stetisset nubes ibi castrametabantur
Num 9:18 ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius figebant tabernaculum cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum manebant in eodem loco
Num 9:19 et si evenisset ut multo tempore maneret super illud erant filii Israhel in excubiis Domini et non proficiscebantur
Num 9:20 quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant
Num 9:21 si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo tabernaculum reliquisset proficiscebantur et si post diem et noctem recessisset dissipabant tentoria
Num 9:22 si biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum manebant filii Israhel in eodem loco et non proficiscebantur statim autem ut recessisset movebant castra
Num 9:23 per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Mosi



  1. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01

  2. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02

  3. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03

  4. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04

  5. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05

  6. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06

  7. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07

  8. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08

  9. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09

  10. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10

  11. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11

  12. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12

  13. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13

  14. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14

  15. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15

  16. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16

  17. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17

  18. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18

  19. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19

  20. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20

  21. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21

  22. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22

  23. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23

  24. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24

  25. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25

  26. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26

  27. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27

  28. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28

  29. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29

  30. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30

  31. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31

  32. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32

  33. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33

  34. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34

  35. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35

  36. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36

  37. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37

  38. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38

  39. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39

  40. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40

  41. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41

  42. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42

  43. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43

  44. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44

  45. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45

  46. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46

  47. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47

  48. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48

  49. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49

  50. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50

목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 19 Next
/ 19

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소