The Seven Lamps
Num 8:1 locutus est Dominus ad Mosen dicens
Num 8:2 loquere Aaroni et dices ad eum cum posueris septem lucernas contra eam partem quam candelabrum respicit lucere debebunt
Num 8:3 fecitque Aaron et inposuit lucernas super candelabrum ut praeceperat Dominus Mosi
Num 8:4 haec autem erat factura candelabri ex auro ductili tam medius stipes quam cuncta ex utroque calamorum latera nascebantur iuxta exemplum quod ostendit Dominus Mosi ita operatus est candelabrum
Cleansing of the Levites
Num 8:5 et locutus est Dominus ad Mosen dicens
Num 8:6 tolle Levitas de medio filiorum Israhel et purificabis eos
Num 8:7 iuxta hunc ritum aspergantur aqua lustrationis et radant omnes pilos carnis suae cumque laverint vestimenta sua et mundati fuerint
Num 8:8 tollant bovem de armentis et libamentum eius similam oleo conspersam bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato
Num 8:9 et adplicabis Levitas coram tabernaculo foederis convocata omni multitudine filiorum Israhel
Num 8:10 cumque Levitae fuerint coram Domino ponent filii Israhel manus suas super eos
Num 8:11 et offeret Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israhel ut serviant in ministerio eius
Num 8:12 Levitae quoque ponent manus suas super capita boum e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini ut depreceris pro eis
Num 8:13 statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius et consecrabis oblatos Domino
Num 8:14 ac separabis de medio filiorum Israhel ut sint mei
Num 8:15 et postea ingrediantur tabernaculum foederis ut serviant mihi sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israhel
Num 8:16 pro primogenitis quae aperiunt omnem vulvam in Israhel accepi eos
Num 8:17 mea sunt omnia primogenita filiorum Israhel tam ex hominibus quam ex iumentis ex die quo percussi omnem primogenitum in terra Aegypti sanctificavi eos mihi
Num 8:18 et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israhel
Num 8:19 tradidique eos dono Aaroni et filiis eius de medio populi ut serviant mihi pro Israhel in tabernaculo foederis et orent pro eis ne sit in populo plaga si ausi fuerint accedere ad sanctuarium
Num 8:20 feceruntque Moses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israhel super Levitas quae praeceperat Dominus Mosi
Num 8:21 purificatique sunt et laverunt vestimenta sua elevavitque eos Aaron in conspectu Domini et oravit pro eis
Num 8:22 ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum foederis coram Aaron et filiis eius sicut praeceperat Dominus Mosi de Levitis ita factum est
Retirement of the Levites
Num 8:23 locutus est Dominus ad Mosen dicens
Num 8:24 haec est lex Levitarum a viginti quinque annis et supra ingredientur ut ministrent in tabernaculo foederis
Num 8:25 cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint servire cessabunt
Num 8:26 eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis ut custodiant quae sibi fuerint commendata opera autem ipsa non faciant sic dispones Levitas in custodiis suis
-
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 01
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 02
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 03
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 04
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 05
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 06
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 07
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 08
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 09
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 10
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 11
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 12
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 13
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 14
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 15
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 16
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 17
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 18
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 19
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 20
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 21
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 22
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 23
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 24
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 25
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 26
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 27
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 28
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 29
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 30
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 31
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 32
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 33
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 34
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 35
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 36
CategoryNumbers
Previous
List