Unclean People
Num 5:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Num 5:2 praecipe filiis Israhel ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo
Num 5:3 tam masculum quam feminam eicite de castris ne contaminent ea cum habitaverim vobiscum
Num 5:4 feceruntque ita filii Israhel et eiecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus Mosi
Confession and Restitution
Num 5:5 locutus est Dominus ad Mosen dicens
Num 5:6 loquere ad filios Israhel vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quae solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint
Num 5:7 confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei in quem peccaverint
Num 5:8 sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit placabilis hostia
Num 5:9 omnes quoque primitiae quas offerunt filii Israhel ad sacerdotem pertinent
Num 5:10 et quicquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis ipsius erit
A Test for Adultery
Num 5:11 locutus est Dominus ad Mosen dicens
Num 5:12 loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir cuius uxor erraverit maritumque contemnens
Num 5:13 dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non quiverit sed latet adulterium et testibus argui non potest quia non est inventa in stupro
Num 5:14 si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam quae vel polluta est vel falsa suspicione appetitur
Num 5:15 adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinae hordiaciae non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulterium
Num 5:16 offeret igitur eam sacerdos et statuet coram Domino
Num 5:17 adsumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam
Num 5:18 cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiae ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit
Num 5:19 adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aquae istae amarissimae in quas maledicta congessi
Num 5:20 sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero
Num 5:21 his maledictionibus subiacebis det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus disrumpatur
Num 5:22 ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen
Num 5:23 scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit
Num 5:24 et dabit ei bibere quas cum exhauserit
Num 5:25 tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiae et elevabit illud coram Domino inponetque super altare ita dumtaxat ut prius
Num 5:26 pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas
Num 5:27 quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aquae maledictionis et inflato ventre conputrescet femur eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo
Num 5:28 quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos
Num 5:29 ista est lex zelotypiae si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit
Num 5:30 maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia quae scripta sunt
Num 5:31 maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suam
-
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 01
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 02
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 03
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 04
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 05
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 06
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 07
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 08
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 09
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 10
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 11
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 12
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 13
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 14
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 15
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 16
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 17
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 18
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 19
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 20
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 21
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 22
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 23
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 24
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 25
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 26
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 27
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 28
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 29
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 30
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 31
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 32
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 33
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 34
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 35
CategoryNumbers -
Read More
Latin Vulgata, Numbers, Chapter 36
CategoryNumbers
Previous
List