Latin Vulgata, Numbers, Chapter 02

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Arrangement of the Camp
Num 2:1 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
Num 2:2 singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi foederis
Num 2:3 ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab
Num 2:4 et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum
Num 2:5 iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar
Num 2:6 et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti
Num 2:7 in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon
Num 2:8 omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti
Num 2:9 universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur
Num 2:10 in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur
Num 2:11 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex milia quingenti
Num 2:12 iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai
Num 2:13 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti
Num 2:14 in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel
Num 2:15 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta
Num 2:16 omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur
Num 2:17 levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur
Num 2:18 ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud
Num 2:19 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia quingenti
Num 2:20 et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur
Num 2:21 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo milia ducenti
Num 2:22 in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis
Num 2:23 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti
Num 2:24 omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur
Num 2:25 ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
Num 2:26 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo milia septingenti
Num 2:27 iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran
Num 2:28 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia et mille quingenti
Num 2:29 de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan
Num 2:30 cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti
Num 2:31 omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur
Num 2:32 hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta
Num 2:33 Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit Dominus Mosi
Num 2:34 feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum



Articles

1