Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Sabbath Year

Lev 25:1  locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens 

Lev 25:2  loquere filiis Israhel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini 

Lev 25:3  sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius 

Lev 25:4  septimo autem anno sabbatum erit terrae requietionis Domini agrum non seres et vineam non putabis 

Lev 25:5  quae sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terrae est 

Lev 25:6  sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillae et mercennario tuo et advenae qui peregrinantur apud te 

Lev 25:7  iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur praebebunt cibum 

The Year of Jubilee

Lev 25:8  numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est septem septies quae simul faciunt annos quadraginta novem 

Lev 25:9  et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestra 

Lev 25:10  sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae ipse est enim iobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam 

Lev 25:11  quia iobeleus est et quinquagesimus annus non seretis neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiae non colligetis 

Lev 25:12  ob sanctificationem iobelei sed statim ablata comedetis 

Lev 25:13  anno iobelei redient omnes ad possessiones suas 

Lev 25:14  quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne contristes fratrem tuum sed iuxta numerum annorum iobelei emes ab eo 

Lev 25:15  et iuxta supputationem frugum vendet tibi 

Lev 25:16  quanto plus anni remanserint post iobeleum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris et emptio constabit tempus enim frugum vendet tibi 

Lev 25:17  nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester 

Lev 25:18  facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore 

Lev 25:19  et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes 

Lev 25:20  quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras 

Lev 25:21  dabo benedictionem meam vobis anno sexto et faciet fructus trium annorum 

Lev 25:22  seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera 

Redemption of Property

Lev 25:23  terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenae et coloni mei estis 

Lev 25:24  unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione vendetur 

Lev 25:25  si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus eius potest redimere quod ille vendiderat 

Lev 25:26  sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire 

Lev 25:27  conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam 

Lev 25:28  quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum 

Lev 25:29  qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus 

Lev 25:30  si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum et redimi non poterit etiam in iobeleo 

Lev 25:31  sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet agrorum iure vendetur si ante redempta non fuerit in iobeleo revertetur ad dominum 

Lev 25:32  aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi 

Lev 25:33  si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israhel 

Lev 25:34  suburbana autem eorum non venient quia possessio sempiterna est 

Kindness for Poor Brothers

Lev 25:35  si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum 

Lev 25:36  ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te 

Lev 25:37  pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges 

Lev 25:38  ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus 

Lev 25:39  si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum 

Lev 25:40  sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum iobeleum operabitur apud te 

Lev 25:41  et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum 

Lev 25:42  mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti non venient condicione servorum 

Lev 25:43  ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum 

Lev 25:44  servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt 

Lev 25:45  et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos 

Lev 25:46  et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis per potentiam 

Redeeming a Poor Man

Lev 25:47  si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius 

Lev 25:48  post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus suis redimet eum 

Lev 25:49  et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis sin autem et ipse potuerit redimet se 

Lev 25:50  supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata 

Lev 25:51  si plures fuerint anni qui remanent usque ad iobeleum secundum hos reddet et pretium 

Lev 25:52  si pauci ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum 

Lev 25:53  quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum violenter in conspectu tuo 

Lev 25:54  quod si per haec redimi non potuerit anno iobeleo egredietur cum liberis suis 

Lev 25:55  mei sunt enim servi filii Israhel quos eduxi de terra Aegypti 

 


  1. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 01

    CategoryLeviticus
    Read More
  2. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 02

    CategoryLeviticus
    Read More
  3. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 03

    CategoryLeviticus
    Read More
  4. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 04

    CategoryLeviticus
    Read More
  5. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 05

    CategoryLeviticus
    Read More
  6. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 06

    CategoryLeviticus
    Read More
  7. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 07

    CategoryLeviticus
    Read More
  8. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 08

    CategoryLeviticus
    Read More
  9. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 09

    CategoryLeviticus
    Read More
  10. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 10

    CategoryLeviticus
    Read More
  11. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 11

    CategoryLeviticus
    Read More
  12. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 12

    CategoryLeviticus
    Read More
  13. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 13

    CategoryLeviticus
    Read More
  14. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 14

    CategoryLeviticus
    Read More
  15. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 15

    CategoryLeviticus
    Read More
  16. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 16

    CategoryLeviticus
    Read More
  17. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 17

    CategoryLeviticus
    Read More
  18. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 18

    CategoryLeviticus
    Read More
  19. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 19

    CategoryLeviticus
    Read More
  20. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 20

    CategoryLeviticus
    Read More
  21. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 21

    CategoryLeviticus
    Read More
  22. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 22

    CategoryLeviticus
    Read More
  23. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 23

    CategoryLeviticus
    Read More
  24. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 24

    CategoryLeviticus
    Read More
  25. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 25

    CategoryLeviticus
    Read More
  26. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 26

    CategoryLeviticus
    Read More
  27. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 27

    CategoryLeviticus
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소