Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Unlawful Sexual Relations

Lev 18:1  locutusque est Dominus ad Mosen dicens 

Lev 18:2  loquere filiis Israhel et dices ad eos ego Dominus Deus vester 

Lev 18:3  iuxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis non facietis et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis 

Lev 18:4  facietis iudicia mea et praecepta servabitis et ambulabitis in eis ego Dominus Deus vester 

Lev 18:5  custodite leges meas atque iudicia quae faciens homo vivet in eis ego Dominus 

Lev 18:6  omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem eius ego Dominus 

Lev 18:7  turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discoperies mater tua est non revelabis turpitudinem eius 

Lev 18:8  turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est 

Lev 18:9  turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris genita est non revelabis 

Lev 18:10  turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est 

Lev 18:11  turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua non revelabis 

Lev 18:12  turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui 

Lev 18:13  turpitudinem sororis matris tuae non revelabis eo quod caro sit matris tuae 

Lev 18:14  turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius quae tibi adfinitate coniungitur 

Lev 18:15  turpitudinem nurus tuae non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eius 

Lev 18:16  turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est 

Lev 18:17  turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est 

Lev 18:18  sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente 

Lev 18:19  ad mulierem quae patitur menstrua non accedes nec revelabis foeditatem eius 

Lev 18:20  cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis 

Lev 18:21  de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus 

Lev 18:22  cum masculo non commisceberis coitu femineo quia abominatio est 

Lev 18:23  cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est 

Lev 18:24  ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum 

Lev 18:25  et quibus polluta est terra cuius ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos 

Lev 18:26  custodite legitima mea atque iudicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos 

Lev 18:27  omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos et polluerunt eam 

Lev 18:28  cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quae fuit ante vos 

Lev 18:29  omnis anima quae fecerit de abominationibus his quippiam peribit de medio populi sui 

Lev 18:30  custodite mandata mea nolite facere quae fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester 

 


List of Articles
번호 분류 제목
27 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 01
26 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 02
25 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 03
24 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 04
23 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 05
22 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 06
21 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 07
20 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 08
19 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 09
18 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 10
17 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 11
16 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 12
15 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 13
14 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 14
13 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 15
12 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 16
11 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 17
» Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 18
9 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 19
8 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 20
7 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 21
6 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 22
5 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 23
4 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 24
3 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 25
2 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 26
1 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 27
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소