Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Place of Sacrifice

Lev 17:1  et locutus est Dominus ad Mosen dicens 

Lev 17:2  loquere Aaron et filiis eius et cunctis filiis Israhel et dices ad eos iste est sermo quem mandavit Dominus dicens 

Lev 17:3  homo quilibet de domo Israhel si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra 

Lev 17:4  et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino sanguinis reus erit quasi sanguinem fuderit sic peribit de medio populi sui 

Lev 17:5  ideo offerre debent sacerdoti filii Israhel hostias suas quas occidunt in agro ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii et immolent eas hostias pacificas Domino 

Lev 17:6  fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino 

Lev 17:7  et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus cum quibus fornicati sunt legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum 

Lev 17:8  et ad ipsos dices homo de domo Israhel et de advenis qui peregrinantur apud vos qui obtulerit holocaustum sive victimam 

Lev 17:9  et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam ut offeratur Domino interibit de populo suo 

Laws Against Eating Blood

Lev 17:10  homo quilibet de domo Israhel et de advenis qui peregrinantur inter eos si comederit sanguinem obfirmabo faciem meam contra animam illius et disperdam eam de populo suo 

Lev 17:11  quia anima carnis in sanguine est et ego dedi illum vobis ut super altare in eo expietis pro animabus vestris et sanguis pro animae piaculo sit 

Lev 17:12  idcirco dixi filiis Israhel omnis anima ex vobis non comedet sanguinem nec ex advenis qui peregrinantur inter vos 

Lev 17:13  homo quicumque de filiis Israhel et de advenis qui peregrinantur apud vos si venatione atque aucupio ceperit feram vel avem quibus vesci licitum est fundat sanguinem eius et operiat illum terra 

Lev 17:14  anima enim omnis carnis in sanguine est unde dixi filiis Israhel sanguinem universae carnis non comedetis quia anima carnis in sanguine est et quicumque comederit illum interibit 

Lev 17:15  anima quae comederit morticinum vel captum a bestia tam de indigenis quam de advenis lavabit vestes suas et semet ipsum aqua et contaminatus erit usque ad vesperum et hoc ordine mundus fiet 

Lev 17:16  quod si non laverit vestimenta sua nec corpus portabit iniquitatem suam 

 


List of Articles
번호 분류 제목
27 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 01
26 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 02
25 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 03
24 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 04
23 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 05
22 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 06
21 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 07
20 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 08
19 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 09
18 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 10
17 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 11
16 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 12
15 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 13
14 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 14
13 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 15
12 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 16
» Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 17
10 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 18
9 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 19
8 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 20
7 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 21
6 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 22
5 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 23
4 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 24
3 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 25
2 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 26
1 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 27
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소