Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Laws About Leprosy

Lev 13:1  locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 

Lev 13:2  homo in cuius carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga leprae adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius 

Lev 13:3  qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua plaga leprae est et ad arbitrium eius separabitur 

Lev 13:4  sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua et pili coloris pristini recludet eum sacerdos septem diebus 

Lev 13:5  et considerabit die septimo et siquidem lepra ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliis 

Lev 13:6  et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra et non creverit in cute mundabit eum quia scabies est lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit 

Lev 13:7  quod si postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae iterum lepra creverit adducetur ad eum 

Lev 13:8  et inmunditiae condemnabitur 

Lev 13:9  plaga leprae si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem 

Lev 13:10  et videbit eum cumque color albus in cute fuerit et capillorum mutarit aspectum ipsa quoque caro viva apparuerit 

Lev 13:11  lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue inmunditia est 

Lev 13:12  sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes quicquid sub aspectu oculorum cadit 

Lev 13:13  considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit eo quod omnis in candorem versa sit et idcirco homo mundus erit 

Lev 13:14  quando vero caro vivens in eo apparuerit 

Lev 13:15  tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter inmundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergatur inmunda est 

Lev 13:16  quod si rursum versa fuerit in alborem et totum hominem operuerit 

Lev 13:17  considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet 

Lev 13:18  caro et cutis in qua ulcus natum est et sanatum 

Lev 13:19  et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa adducetur homo ad sacerdotem 

Lev 13:20  qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem contaminabit eum plaga enim leprae orta est in ulcere 

Lev 13:21  quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus 

Lev 13:22  et siquidem creverit adiudicabit eum leprae 

Lev 13:23  sin autem steterit in loco suo ulceris est cicatrix et homo mundus erit 

Lev 13:24  caro et cutis quam ignis exuserit et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem 

Lev 13:25  considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et locus eius reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga leprae in cicatrice orta est 

Lev 13:26  quod si pilorum color non fuerit inmutatus nec humilior plaga carne reliqua et ipsa leprae species fuerit subobscura recludet eum septem diebus 

Lev 13:27  et die septimo contemplabitur si creverit in cute lepra contaminabit eum 

Lev 13:28  sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga conbustionis est et idcirco mundabitur quia cicatrix est conbusturae 

Lev 13:29  vir sive mulier in cuius capite vel barba germinarit lepra videbit eos sacerdos 

Lev 13:30  et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbae est 

Lev 13:31  sin autem viderit et locum maculae aequalem vicinae carni et capillum nigrum recludet eos septem diebus 

Lev 13:32  et die septimo intuebitur si non creverit macula et capillus sui coloris est et locus plagae carni reliquae aequalis 

Lev 13:33  radetur homo absque loco maculae et includetur septem diebus aliis 

Lev 13:34  si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque vestibus mundus erit 

Lev 13:35  sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute 

Lev 13:36  non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus quia aperte inmundus est 

Lev 13:37  porro si steterit macula et capilli nigri fuerint noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum 

Lev 13:38  vir et mulier in cuius cute candor apparuerit 

Lev 13:39  intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute sciat non esse lepram sed maculam coloris candidi et hominem mundum 

Lev 13:40  vir de cuius capite capilli fluunt calvus ac mundus est 

Lev 13:41  et si a fronte ceciderint pili recalvaster et mundus est 

Lev 13:42  sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus 

Lev 13:43  et hoc sacerdos viderit condemnabit eum haut dubiae leprae quae orta est in calvitio 

Lev 13:44  quicumque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad arbitrium sacerdotis 

Lev 13:45  habebit vestimenta dissuta caput nudum os veste contectum contaminatum ac sordidum se clamabit 

Lev 13:46  omni tempore quo leprosus est et inmundus solus habitabit extra castra 

Lev 13:47  vestis lanea sive linea quae lepram habuerit 

Lev 13:48  in stamine atque subtemine aut certe pellis vel quicquid ex pelle confectum est 

Lev 13:49  si alba aut rufa macula fuerit infecta lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti 

Lev 13:50  qui consideratam recludet septem diebus 

Lev 13:51  et die septimo rursus aspiciens si crevisse deprehenderit lepra perseverans est pollutum iudicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventa 

Lev 13:52  et idcirco conburetur flammis 

Lev 13:53  quod si eam viderit non crevisse 

Lev 13:54  praecipiet et lavabunt id in quo lepra est recludetque illud septem diebus aliis 

Lev 13:55  et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec tamen crevisse lepram inmundum iudicabit et igne conburet eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra 

Lev 13:56  sin autem obscurior fuerit locus leprae postquam vestis est lota abrumpet eum et a solido dividet 

Lev 13:57  quod si ultra apparuerit in his locis quae prius inmaculata erant lepra volatilis et vaga debet igne conburi 

Lev 13:58  si cessaverit lavabit ea quae pura sunt secundo et munda erunt 

Lev 13:59  ista est lex leprae vestimenti lanei et linei staminis atque subteminis omnisque supellectilis pelliciae quomodo mundari debeat vel contaminari 

 


List of Articles
번호 분류 제목
27 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 01
26 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 02
25 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 03
24 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 04
23 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 05
22 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 06
21 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 07
20 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 08
19 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 09
18 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 10
17 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 11
16 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 12
» Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 13
14 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 14
13 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 15
12 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 16
11 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 17
10 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 18
9 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 19
8 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 20
7 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 21
6 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 22
5 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 23
4 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 24
3 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 25
2 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 26
1 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 27
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소