Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 09

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Lord Accepts Aaron's Offering

Lev 9:1  facto autem octavo die vocavit Moses Aaron et filios eius ac maiores natu Israhel dixitque ad Aaron 

Lev 9:2  tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum utrumque inmaculatos et offer illos coram Domino 

Lev 9:3  et ad filios Israhel loqueris tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum 

Lev 9:4  bovem et arietem pro pacificis et immolate eos coram Domino in sacrificio singulorum similam oleo conspersam offerentes hodie enim Dominus apparebit vobis 

Lev 9:5  tulerunt ergo cuncta quae iusserat Moses ad ostium tabernaculi ubi cum omnis staret multitudo 

Lev 9:6  ait Moses iste est sermo quem praecepit Dominus facite et apparebit vobis gloria eius 

Lev 9:7  dixit et ad Aaron accede ad altare et immola pro peccato tuo offer holocaustum et deprecare pro te et pro populo cumque mactaveris hostiam populi ora pro eo sicut praecepit Dominus 

Lev 9:8  statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo 

Lev 9:9  cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim eius 

Lev 9:10  adipemque et renunculos ac reticulum iecoris quae sunt pro peccato adolevit super altare sicut praeceperat Dominus Mosi 

Lev 9:11  carnes vero et pellem eius extra castra conbusit igni 

Lev 9:12  immolavit et holocausti victimam obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius quem fudit per altaris circuitum 

Lev 9:13  ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite et membris singulis obtulerunt quae omnia super altare cremavit igni 

Lev 9:14  lotis prius aqua intestinis et pedibus 

Lev 9:15  et pro peccato populi offerens mactavit hircum expiatoque altari 

Lev 9:16  fecit holocaustum 

Lev 9:17  addens in sacrificio libamenta quae pariter offeruntur et adolens ea super altare absque caerimoniis holocausti matutini 

Lev 9:18  immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi obtuleruntque ei filii sui sanguinem quem fudit super altare in circuitu 

Lev 9:19  adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris 

Lev 9:20  posuerunt super pectora cumque cremati essent adipes in altari 

Lev 9:21  pectora eorum et armos dextros separavit Aaron elevans coram Domino sicut praeceperat Moses 

Lev 9:22  et tendens manum contra populum benedixit eis sicque conpletis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis descendit 

Lev 9:23  ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii et deinceps egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini omni multitudini 

Lev 9:24  et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbae laudaverunt Dominum ruentes in facies suas 

 


Articles

1